Franciscus Iosephus I

Imperator Austriae

Franciscus Iosephus I (Theodisce: Franz Joseph I., Hungarice: I. Ferenc József, Bohemice: František Josef I.; natus in Palatio Belli Fontis Vindobonae die 18 Augusti 1830; obiit die 21 Novembris 1916) fuit a die 2 Decembris 1848, cum avunculus eius Ferdinandus I ab imperio se abdicavisset, usque ad mortem imperator Austriae et rex Hungariae et Bohemiae. Uxor fuit Elisabetha Austro-Hungarica. Sepultus est Vindobonae in Caesarea Crypta ad Capuccinos. Eques fuit Ordinis Aurei Velleris.

Wikidata Franciscus Iosephus I
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Iosephus I: imago
Franciscus Iosephus I: imago
Franciscus Iosephus I: subscriptio
Franciscus Iosephus I: subscriptio
Nativitas: 18 Augusti 1830; Palatium Belli Fontis
Obitus: 21 Novembris 1916; Palatium Belli Fontis, Vindobona
Patria: Imperium Austriacum, Cisleitania, Kingdom of Hungary, Transleithania

Familia

Genitores: Archduke Franz Karl of Austria; Princess Sophie of Bavaria
Coniunx: Elisabetha Austro-Hungarica
Proles: Archduchess Sophie Friederike of Austria, Archduchess Gisela of Austria, Rudolphus, Archduchess Marie Valerie of Austria
Familia: House of Habsburg-Lorraine

Memoria

Sepultura: Imperial Crypt

Insignia heraldica

Franciscus Iosephus I: insigne
Franciscus Iosephus I: insigne
Puteus in iubilaeo LX imperii Francisci Iosephi felicis, Castri Rupti anno 1908 erectus
Franciscus Iosephus I (Franciscus Xaverius Winterhalter anno 1865 pinxit)
Insidiae in imperatorem Vindobonae anno 1853 ab Ioanne Libényi commissae

Inde a pueritia Franciscus Iosephus educatus est cum scopo gubernandi ante oculos, moderantibus baronibus Iosepho Henrico Bombelles et Ioanne Baptista Coronini-Cronberg. Eius magister privatus primus fuit I. Hoffer, qui postea Instituto physico-astronomico praefuit. Inde venerunt diversis in materiis theologus Iosephus Othmarus Rauscher - qui postea archiepiscopus Vindobonensis nominatus est - , pictor I. N. Geiger necnon professores Lichtenfels, Fränzl et Columbus. Ingenia iuvenis egregia fuerunt e.g. in linguis ediscendis. Puer valde facile pensa nova intellegere et implere potuit. Eruditionem autem militarem curavit inde ab anno 1843 praefectus militaris Hauslab.

Iam anno 1844 Francisci Iosephi fuit exercitum ducere observante archiduce Alberto, qui Moraviae Silesiaeque copias imperabat. Artem gubernandi eum docuerunt Clemens Vencelus Nepomucus Lotharius Metternicus et consiliarius statalis Pilgram. Die 16 Octoris 1847 prima vice imperatoris Ferdinandi I vicarius fuit Posonii, quando archidux Stephanus palatinus declaratus est. Diei 6 Aprilis 1848 propraetor Bohemiae nominatus est. Sed missio eo retardata est, quoniam novus praeses gubernatorius baro Leo Thun in Galicia retinebatur. Interim F. Iosephus Veronam petivit et castra Iosephi Venceslai Radetzky imperatoris militaris et ipse die 6 Maii prima vice in acie versabatur. Cum Pragam proficisci vellet certior factus est Aeniponti de quadam seditione sanguinosa Pragensi diei 12 Iunii quae videlicet profectionem vetuit. Die 12 Augusti una cum familiaribus Vindononam reversus die 7 Octobris Olomucium iit. Consilium de abdicatione Ferdinandi, ut Franciscus Iosephus ei succederet, iam dudum inter familiares multos (e.g. penes imperatricem, archiducissam Sophiam) fuerat. Felix Schwarzenberg autem monuit, ne nimis praecipitati agerent. Circumstantia politica denique ita graviora fiebant, ut passus iste utique necessarius esse dictus est. Kalendis Decembribus anni 1848 Franciscus Iosephus maturus esse Olomucii declaratus est et die sequenti Ferdinandus se mox abdicaturum dixit. Quia imperatoris frater archidux Franciscus Carolus imperium remisit, eius filius Franciscus Iosephus imperator Austriae et Hungariae rex proclamatus est. Speravit fore ut sententiam suam officialem de Viribus unitis optime praestare atque explere quiret.

F. Iosephus imperator

recensere

Ministerium primum a die 22 Novembris officiis fungens consituebant dux Schwarzenberg (praeses), comes Stadion (rerum internarum), baro Kraus (fisci), generalis Cordon (belli), Bach (iustitiae), baro Bruck (commercii), baro Thinnfeld (culturae), baro Helfert (rerum scholasticarum). Tamen intertractationes cum senatoribus, qui tunc Cremsirii in Bohemia congregati erant, ad irritum ductae sunt. Conventus iste die 4 Martii 1849 dissolutus est et constitutio centralismum fortificans dictata est. Seditio Hungarorum strata est, cum imperator ipse die 28 Iunii Iaurini pugnaret. Bellum in Sardinia ab imperatore Radetzky feliciter terminatum est ita, ut in principio imperii novi multa bona evenerunt. Quoad res externas Austria Borussiam refrenare in animo fuit, cum mense Octobri 1850 Brigantii una cum regibus Bavariae Virtembergiaeque consensum esset. Principe Felice Schwarzenberg mortuo et barone Buol succedente minister Bach a mense Aprili 1852 maxime valebat inter ministros. Constitutione mense Augusto 1851 abolita status Austriacus iterum absolutismum complexa est. Annis venientibus imperator provincias imperii sui diversas visitavit ad rerum omnium causas cognoscendas. Die 18 Februarii 1853 Vindobonae Ioannes Libényi Hungarus imperatori insidiatus est, quo graviter vulneratus est. Paucas septimanas post imperator grate reconvaluit novas plagas visitaturus. Die 24 Aprilis 1854 in matrimonium duxit principissam Bavaricam Elisabetham.

Rerum externarum pericula tum crescebant. Contra Austriam internationaliter efficiebant et concordatum anni 1855 et neutralitas in Bello ad Crimaeam , quare inimicitia molesta Russiae incohata est. Mense Aprili 1859 Austria coacta est bellum indicere Sardiniae ad defendenda territoria sua Italica. Post cladem Mazentae die 4 Iunii acceptam Franciscus Iosephus ipse militibus imperare praetulit: die 24 Iunii apud Sulferinum victus est et die 8 Iulii cum Napoleone III pacem Villae Francae contrahere maluit. Tunc Langobardia omnis amissa est. In rebus politicis internis Diploma Octobre diei 20 Octonbris 1860 necnon Decretum Februarium diei 26 Februarii 1861 absolutismum valedicebant. Tamen iam die 20 Septembris 1865 ista moderna constitutio ablata est.

Quaestio autem maxime crucialis fuit relatio inter Austriam et Confoederationem Germanicam. Omnibus praeter Borussos placuit invitare Franciscum Iosephum ad Principum conventum die 16 Augusti 1863 Francofurti celebrandum. De reformanda confoederatione nihil novi contigit. Quaestiones in Slesvico-Holsatia discordiam inter Borussiam et Austriam adhuc graviorem reddiderunt ut Bellum Germanicum committeretur. Austria partes primas in Germania agere stitit et territoria Venetiarum perdidit. Hinc dualismi systema perfectum est et die 8 Iunii 1867 Aquinci sollemniter rex Hungarorum coronari potuit imperator Austriacus. Constitutio anni 1861 revenit et leges fundamentales civiles die 21 Decembris 1867 civibus libertates novas dedit.

Annis inter 1867 et 1870 progressus multis in rebus sentiri potuit: conventus imperatorum Austriae et Franciae anno 1867 Iuvavi Lutetiaeque nihil efficiebant. Anno 1869 imperator in Aegyptum iit ad inaugurandum isthmum inter mare Mediterraneum et mare Rubrum. Cum imperatore Germanico Gulielmo I iam mense Septembri 1871 Gastunae et Iuvavi consuetudo amicalis fuit, et mense Septembri 1872 Franciscus Iosephus Berolini cum imperatore Russiae Alexandro III colloquia frugifera habuit: qui conventus vere maximi momenti fuit. Anno sequenti in Expositione mundana multi homines politici Vindobonam venerunt et nonnulli ab imperatore intimo corde salutati sunt.

Eodem anno 1873 Franciscus Iosephus iubilaeum annorum XXV auctoritatis summae habuit, quam haud pauci magno gaudio assensi sunt. In statu tunc liberalismus praevalere videbatur: concordatum iam anno 1870 abolitum est; cancellarius Auersperg novas leges ecclesiasticas et statutum Hungariae opportunum proposuit. Anno 1879 autem minister Taafe reconciliationes magis promovebat. Regno imperiali Germanico iuvante Austria neutralis mansit in Bello inter Russos et Turcas anno 1877 et occupavit anno 1878 Bosniam. Quibus duabus rebus discordia cum Russia multiplicata est et statim anno 1879 cum Germania et Italia foedus initum est.

Gravitudo

recensere

In omnibus rebus difficilibus Franciscus Iosephus diligenter imperare temptabat atque aequalitatem servabat quod attinet ad nationum Austriacarum diversitatem. Multae res modo novo dispositae sunt populis annuentibus. Imperator plerumque versabatur Vindobonae, Aquinci, Gödöllö, Bad ischl in Austria Superiore et venator entheus fuit. Matrimonii iubilaeum anni 1879 et imperii iubilaeum anni 1888 cum familia magna habere potuit. Postea a sorte mala tactus est suicidio principis Rudolphi et imperatricis caede (10.9.1898), morte fratris Caroli Ludovici et ita porro. Die 12 Iunii 1903 homo mentis non compos insidiatus est imperatori quando Vindobonae in via Mariahilf spatiabatur. Iubilaeum imperii L die 2 Decembris 1888 in Wallsee una cum archiducissa Maria Valeria valde modestum fuit ob maerorem de ictibus fortunae. Multos annos actrix Catharina Schratt ei amica fuit.

Anno 1914 autem in vecordia Franciscus Iosephus silicernium Primum bellum mundanum denuntiavit.

Bibliographia

recensere
  • Anton Graf Bossi-Fedrigotti: Kaiser Franz Joseph I. und seine Zeit. Ringier, Turici 1978, ISBN 3-85859-087-8.
  • Franz Herre: Kaiser Franz Joseph von Österreich. Sein Leben – seine Zeit. Kiepenheuer & Witsch, Coloniae Agrippinae 1992, ISBN 3-462-02197-4.
  • Michael Göbl, Irmgard Pangerl (Hrsg.): Kaiser Franz Joseph I. 1830–1916. Bilder und Dokumente aus dem Haus-, Hof- und Staatsarchiv in Vindobonae. Edition Winkler-Hermaden, Schleinbach 2015, ISBN 978-3-9503952-3-5.
  • Alan Palmer: Franz Joseph I. Kaiser von Österreich und König von Ungarn. List, Monaci 1995, ISBN 3-471-78431-4.
  • Hans Petschar (ed.): Der ewige Kaiser. Franz Joseph I. 1830–1916. Österreichische Nationalbibliothek, Ausstellungskatalog, Amalthea, Vindobonae 2016, ISBN 978-3-99050-031-6.
  • Gabriele Praschl-Bichler (ed.): Das Familienalbum von Kaiser Franz Joseph und Elisabeth. Ueberreuter, Vindobonae 1995, ISBN 3-8000-3578-2.
  • Eberhard Straub: Drei letzte Kaiser. Siedler, Berolini 1998, ISBN 3-88680-565-4.
  • Christian Dickinger: Franz Joseph I. Die Entmythisierung. Ueberreuter, Vindobonae 2002, ISBN 3-8000-3858-7.
  • Friedrich Weissensteiner: Die österreichischen Kaiser. Franz I., Ferdinand I., Franz Joseph I., Karl I. Ueberreuter, Vindobonae 2003, ISBN 3-8000-3913-3.
  • John van der Kiste: Franz Josef I. Kaiser von Österreich. Magnus-Verlag, Assindiae 2005, ISBN 3-88400-437-9.
  • Katrin Unterreiner: Kaiser Franz Joseph 1830–1916. Mythos und Wahrheit. Brandstätter, Vindobonae 2015, ISBN 978-3-85033-893-6
  • Leopold Decloedt: Imago Imperatoris: Franz Joseph I in der österreichischen Belletristik der Zwischenkriegszeit. Vindobonae 1995, ISBN 3-205-98301-7.
  • Martina Winkelhofer: Viribus unitis. Der Kaiser und sein Hof. Ein neues Franz Joseph Bild. Amalthea Signum, Vindobonae 2008, ISBN 978-3-85002-650-5.
  • Lothar Höbelt: Franz Joseph I. Der Kaiser und sein Reich. Eine politische Geschichte. Böhlau, Vindobonae 2009, ISBN 978-3-205-78316-9.
  • Michaela Vocelka, Karl Vocelka: Franz Joseph I. Kaiser von Österreich und König von Ungarn. Beck, Monaci 2015, ISBN 978-3-406-68286-5.
  • Christoph Schmetterer: Kaiser Franz Josephs I. Böhlau, Vindobonae/Coloniae Agrippinae/Vimariae 2015, ISBN 978-3-205-20279-0.
  • Werner Telesko, Stefan Schmidl: Der verklärte Herrscher: Leben, Tod und Nachleben Kaiser Franz Josephs I. in seinen Repräsentationen. Praesens, Vindobonae 2016, ISBN 978-3-7069-0877-1.
  • Roman Hans Gröger: Die Pulsadern Europas. Kaiser Franz Joseph und seine Eisenbahnen. Horn 2016, ISBN 978-3-85028-752-4.

Nexus interni

recensere

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Iosephum spectant.
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)