Haec pagina Imperatore Romano Sacro explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Leopoldus II" appellatur, vide Leopoldus II (discretiva).
Wikidata Leopoldus II
Res apud Vicidata repertae:
Leopoldus II: imago
Leopoldus II: subscriptio
Nativitas: 5 Maii 1747; Vindobona
Obitus: 1 Martii 1792; Vindobona
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Officium

Officium: Imperator Romanus Sacer, Princeps Elector Imperii, King of Bohemia, king of Hungary
Munus: politicus

Consociatio

Familia

Genitores: Franciscus I Stephanus; Maria Theresia Austriaca
Coniunx: Maria Luisa of Spain
Proles: Maria Theresa of Austria, Franciscus II, Ferdinandus III Tusciae, Carolus Ludovicus Ioannes Iosephus Laurentius de Austria, Archduke Alexander Leopold of Austria, Archduke Joseph, Palatine of Hungary, Archduchess Maria Clementina of Austria, Archduke Anton Victor of Austria, Archduke John of Austria, Archduke Rainer Joseph of Austria, Archduke Louis of Austria, Archduke Rudolf of Austria, Archduchess Maria Anna of Austria, Archduchess Maria Amalia of Austria (1780-1798), Albrecht Johann Joseph Erzherzog von Österreich, Maximilian Johann Joseph Erzherzog von Österreich
Familia: Habsburg-Lorraine

Memoria

Laurae: Ordinis Velleris Aurei eques, Crucis Magni Ordinis Militiae Mariae Theresiae eques, Order of Saint Stephen
Sepultura: Imperial Crypt

Insignia heraldica

Leopoldus II: insigne

Leopoldus II Habsburgi-Lotharingiae (natus Vindobonae die 5 Maii 1747 - ibi obiit die 1 Martii 1792) fuit Imperator Romanus Sacer a die 20 Februarii 1790 usque ad mortem. Ab anno 1765 usque ad annum 1790 magnus dux Tusciae (Italiane Granduca di Toscana) fuerat. Inter regnum eius in Tuscia damnatio capitis anno 1786 abrogata est.

VitaRecensere

Petrus Leopoldus anno 1765 magnus dux Magni Ducatus Tusciae factus est quam terram agricultura et manufacturis et commercio promovendis diligenter curabat. Insuper Inquisitionem anno 1787 abolivit reformans et carceres et leges criminales. Iam ante fratrem et innovatorem Iosephum imperatorem, modo cautiore, ecclesiasticas res quoque reformabat. Die 20.2.1790 fratri in thronum imperialem in terris hereditariis successit rectionem sat pravam accipiens; die 30.9. et imperator aliarum terrarum creatus est.

Pacto Dzierżoniów in Silesia Inferiore die 27.7.1790 signato se Borussiae reapproprinquavit, Turcis autem Pax Novarum Novis (Svištov) apud Ternobum die 4.8.1791 signata. Batavienses litigantes Bruxellis die 3.12.1791 captis opprimebantur, quibus tamen libertates nonnullae vetustae redditae sunt. Et Hungarorum indignationes, qui privilegia regia prisca vulnerata esse putabant, moderate et firme extinctae sunt. In Polonia autem tentamen constitutionis novae die 3.5.1791 faciendae fovebat, quo res publica contra Russiam periculosam corroboraretur.

Sors reginae FranciaeRecensere

Frater Mariae Antoniae reginae Franciae incessanter cavebat, ut illa salute integra esset. Exsulibus Francicis imploratus res veteres in Franciam restituendas cautissime agebat. Cum autem fuga regis Ludovici XVI mense Iunio 1791 ad irritum ducta esset et periculum potestatis maxime diminuendae (Franciae et Europaeis monarchiis cunctis) immineret, Paduae encyclicam die 6.7.1791 signavit. Die 27.8.1791 cum rege Borussico Frederico Gulielmo II Declarationem Pillnitiae promulgavit. Qua clare sublineatum est Austriam Borussiamque una cum aliis potestatibus praesto esse et ad ordinem in Francia restituendum et ad proficiscendum. Die 7.2.1792 unio militaris inter Austriam et Borussiam facta est; iam Kalendis Martiis autem imperator doctus, agilis, indulgens naturae concessit.

Anno 1765 Mariam Ludovicam Hispaniae in matrimonium duxerat, quae infantes sedecim peperit. Successor fuit Franciscus. Inter filios maioris momenti publici fuerunt et archiduces Carolus, Ioannes, Palatinus Iosephus, Rainerius (Langobardiae rex vicarius, Rudolphus (princeps archiepiscopus Olomucii).

FamiliaRecensere

Pater eius Franciscus I Stephanus, mater Maria Theresia imperatrix fuit. Frater maximus Iosephus II imperator erat. Mariam Ludovicam de Burbonia Hispania in matrimonium duxit. Filius eorum maximus Franciscus II (natus 1768) imperator Germaniae et postea Austriae fuit, filius secundus Ferdinandus III Tusciae dux (natus 1769). Filius tertius autem Carolus Ludovicus Ioannes Iosephus Laurentius de Austria, Dux de Tessino dux militum Austriae et scriptor rerum militarum erat; natus est anno 1771.

BibliographiaRecensere

  • Adam Wandruszka: Leopold II. Erzherzog von Österreich, Großherzog von Toskana, König von Ungarn und Böhmen, Römischer Kaiser. Volumina duo (tomus I: 1747–1780, tomus II: 1780–1792). Vindobonae/Monaci 1963 et 1965.
  • Adam WandruszkaLeopold II.. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 14, Duncker & Humblot, Berlin 1985, S. 260–266 (Digitalisat).
  • Helga Peham: Leopold II. Herrscher mit weiser Hand. Styria, Graecii 1987, ISBN 3-222-11738-1.
  • Friedrich Weissensteiner: Die Söhne Maria Theresias. Kremayer & Scheriau, Vindobonae 2004, ISBN 3-218-00726-7.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Leopoldum II imperatorem spectant.
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)