Aperire sectionem principem

Lambertus Spoletensis (imperator)

(Redirectum de Lambertus Spoletensis)

Lambertus Spoletensis (natus circiter anno 875; obiit in Marengo die 15 Decembris 898) fuit filius Guidonis Spoletensis et a die 30 Aprilis 892 usque ad annum 894 cum patre et postea usque ad mortem solus imperator Sacri Romani Imperii et dux ducatus Langobardi Spoletii.

De vitaRecensere

Secundum Liutprandum Cremonae, episcopum et praeclarum historicum, Lambertus fuit elegans iuvenis et vir severus. Scilicet necatus, Placentiae sepultus est. De eo, Liutprandus scripsit:

. . . praecipuo Francorum germinis ortus,
Lambertus fuit hic Caesar in Urbe potens:
Alter erat Constantinus, Theodosius alter,
Et princeps pacis clarus amore nimis.

FonsRecensere

  • Caravale, Mario, ed. 2004. Dizionario Biografico degli Italiani: LXIII Labroca—Laterza. Romae.


  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!