Franciscus I Stephanus

Wikidata-logo.svg Franciscus I Stephanus
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus I Stephanus: imago
Franciscus I Stephanus: subscriptio
Nativitas: 8 Decembris 1708; Nanceium
Obitus: 18 Augusti 1765; Pons Aeni
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Officium

Officium: Imperator Romanus Sacer
Munus: aristocrat, coin collecting

Consociatio

Familia

Genitores: Leopoldus I; Élisabeth Charlotte d'Orléans
Coniunx: Maria Theresia Austriaca
Proles: Archduchess Maria Elisabeth of Austria, Archduchess Maria Anna of Austria, Archduchess Maria Carolina of Austria, Iosephus II, Maria Christina, Duchess of Teschen, Archduchess Maria Elisabeth of Austria, Archduke Charles Joseph of Austria, Archduchess Maria Amalia of Austria, Leopoldus II, Archduchess Maria Johanna Gabriela of Austria, Archduchess Maria Josepha of Austria, Maria Carolina de Austria, Ferdinand of Austria-Este, Maria Antonia Austriaca, Archduchess Maria Carolina of Austria, Q1273356, Archduchess Maria Carolina of Austria, Archduke Maximilian Francis of Austria
Familia: House of Lorraine

Memoria

Laurae: Ordinis Velleris Aurei eques, Fellow of the Royal Society, Crucis Magni Ordinis Militiae Mariae Theresiae eques
Sepultura: Imperial Crypt

Insignia heraldica

Franciscus I Stephanus: insigne
Franciscus I Stephanus cum uxore Maria Theresia et infantibus

Franciscus I Stephanus[1] Habsburgi-Lotharingiae (natus Nanceii die 8 Decembris 1708 - obiit Aeniponti die 18 Augusti 1765) fuit ab anno 1729 usque ad annum 1737 dux Lotharingiae, postea usque ad mortem magnus dux Tusciae ac a die 4 Octobris 1745, quo die Francofurti coronatus est, imperator Sacri Romani Imperii.

Die 12 Februarii 1736 Franciscus Mariam Theresiam Habsburgum in matrimonium duxit.

VitaRecensere

Filius ducis Leopoldi Iosephi Caroli Lotharingiensis et principissae Elisae Carolotta Aureliaca inde ab anno 1723 Vindobonae est educatus. Ducatum Silesiensis Teschenensem recepit et ab anno 1729 imperium in Lotharingia nactus est. Ob pacem inter Austriam et Francogallicam factam ad terminandum Bellum de successione Polonica anno 1735 terras suas Ludovici XV socero Stanislao I tradidit. Recompensationi ei data est spes imperii de Magno Ducatu Tusciae qui revera 1737 in manus Austriacas venit. A die 12 Februarii 1736 maritus fuit Mariae Theresiae, filiae imperatoris Caroli VI. Franciscus Stephanus die 11 Aprilis 1736 documentum concessorium subsignans recepit non solum potestatem administratoriam in Nederlandia sed etiam promissionem matrimonii inter Mariannam imperatoris filiam alteram et eius fratrem Carolum faciendi.

Carolo VI vita defuncto uxor Maria Theresia eum collegam gubernantem declaravit, attamen ille directo nihil imperabat. Mortuo Carolo VII denique ipse imperator factus est; coronatio celebrata est die 20 Ianuarii 1745 Francofurti. Politicam totam autem in manibus uxoris sinivit, cum ipse scientias artes commercialia in Austria augeri operam fertilissimam daret.

Filii eius quoque partes politicas maiores agebant: Iosephus et Leopoldus imperatores facti sunt, Ferdinandus dux Mutinensis, Maximilianus declaratus est Hoch-und Deutschmeister. Natae quattuor quoque mentionis publicae dignae sunt: Carolina factus est Neapolitana regina, Amalia ducissa Chrisopolitana et Maria Antonia regina Franciae.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum I Stephanum spectant.
  • "Franz I." apud aeiou Österreich-Lexikon

BibliographiaRecensere

  • Fichtner, Paula S. The Habsburg Monarchy, 1490-1848: Attributes of Empire. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan, 2003. ISBN 033373727X
  • van Hauck, Jean-Louis. François Ier du Saint Empire: père de Marie-Antoinette et grand-père des cours d’Europe. Chemillé-sur-Indrois: Chivré, 2014. ISBN 9782916043692
  • Zediger, Renate. Franz Stephan von Lothringen (1708-1765): Monarch, Manager, Mäzen. Vindobonae: Böhlau Verlag, 2008. ISBN 9783205781097
  1. "Franciscus I. (Stephanus)" contextu Theodisco: (p. 165 apud Google Books)