Aperire sectionem principem
Genealogia domus Habsburgensis

Domus Habsburgensis[1] est nobilis familia regnatrix, cuius nomen ex burgo Helvetiae in hodierno Habsburgo (Germanice Habsburg) vocato ortum est. Austria, Imperium Austro-Hungaricum, et multi Imperii Romani Sacri imperatores ad domum Habsburgensem pertinuerunt. Originis familiae in Actis Murensibus enarratur.

Saepe etiam voces Domus Austriaca,[2] Domus Austriae, atque Dominium Austriae[3] adhibitae sunt, sive terras a domo Habsburgensi rectas sive ipsam gentem significantes.

Quoniam haec domus regnatrix potens facta est, etiam propter nuptias cum aliis Europae domibus regnatricibus, est sententia in elegiacis:

Bella gerant alii, tu felix Austria nube.
Nam quae Mars aliis, dat tibi diva Venus.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Archives historiques contenant une classification chronologique de 17000 ouvrage (Germanice, Francogallice)
  2. Confer Acta Pacis Westphalicae apud www.pax-westphalica.de.
  3. Vox Austria, in Austria-Forum
  Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!