Wikidata-logo.svg Monarchia Hispanica
Res apud Vicidata repertae:
Monarchia Hispanica: insigne
Monarchia Hispanica: vexillum

Gestio

Monarchia Hispanica fuit regnum Europaeum ex terris Castellae, Aragoniae, Burgundiaeque sub domu Habsburgensi constitutum. Fuit inter annos 1476 et 1714, cum Philippus V domus Borbonii fora Aragoniae deleret et regnum Hispanicum proprium crearet.

HistoriaRecensere

Regnum anno 1476 surrexit, cum Reges Catholici Isabella I Castellae et Ferdinandus II Aragoniae matrimonio iuncti essent. Ita regnum a coniunctione personae regis constituta accurate Monarchia Hispanica appellabatur. Tunc anno 1512, Regnum Navarrae pro regno Castellae captum est. Tandem magna Paeninsulae Ibericae pars in regno a regibus Habsburgis recto fuit.

Tunc, Carolus I regem Castellae est coronatus anno 1516, ita Monarchia Hispanica terras Burgundiae Flandriam, Bataviam, Liberumque Comitatum accepit. Carolus I, tandem anno 1519 Imperator Romanus Sacer electus, ducatum Mediolani pro Burgundia cepit. Philippus II filius regnum Portugalliae anno 1580 accepit. Hoc aevo, Conquisitatores Hispani novas terras Americae et Asiae explorabant et pro Imperio Hispanico vindicabant.

De regnisRecensere

Regna omnia monarchiae (Lusitania, Castella, Aragonia, Flandria, Duae Siciliae, etc) sui iuris erant, sed a rege singulo commune recta sunt. Ergo, Philippus II Castellae Aragoniaeque erat Philippus I Lusitaniae et quintus eius nominis Burgundiae. Castella, Aragonia, Navarra et Lusitania concilia (vulgo Cortes) et leges habebant quae potestatem regiam minuebant.

De titulis regiisRecensere

Reges Hispaniarum (et Indiarum) rex vocati erant, quos titulos ab 1556 ferebant:

Por la gracia de Dios, Rey de Castilla, de León, de Aragón, de las dos Sicilias, de Jerusalén, de Navarra, de Granada, de Toledo, de Valencia, de Galicia, de Mallorca, de Menorca, de Sevilla, de Cerdeña, de Córdoba, de Córcega, de Murcia, de Jaén, del Algarve, de Algeciras, de Gibraltar, de las Islas Canarias, de las Indias Orientales y Occidentales, de las Islas y Terrafirme del Continente Oceánico, Archiduque de Austria, Duque de Borgoña, de Brabante, de Atenas y Neopatria y de Milán, Conde de Absburg, de Flandes, del Tirol y de Barcelona, Señor de Vizcaya y de Molina, etc.
Dei Gratia, rex Castellae, Legionis, Aragoniae, utriusque Siciliarum, Hierosolymarum, Navarrae, Granatae, Toleti, Valentiae, Gallaeciae, Maioricae, Minoricae, Hispalis, Sardiniae, Cordubae, Murciae, Iahennae, Algarbae, Algexirae et Gibraltaris, Canariarum Insularum, Indiarum Orientalum et Occidentalium, Insularum et terrarum firmium Oceani, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Athenarum et Neopatriae, Mediolani, Comes Habsburgi, Flandriae, Tyroliae, Barchinoniae, Dominus Biscaiae et Molinae.

Nexus interni