Henricus IV (imperator)

Vide etiam paginam discretivam: Henricus IV (discretiva)

Henricus IV , ex familia Salica Goslariae die 11 Novembris 1050 natus, obiit Leodici die 7 Augusti 1106. Filius imperatoris Henrici III atque Agnetis Pictaviensis fuit. Henricus iam ab anno 1054 (cum patre eius) rex Germaniae erat et Imperator Sacri Romani Imperii ab anno 1084 usque ad abdicationem die 31 Decembris 1105 fuerat. Die 31 Martii 1084 (die Paschae) antipapa Clemens III Romae insigne imperii capiti et Henrici et uxoris eius Berthae imposuit. Bellum comtra Saxones gessit, quod Bruno Magdeburgensis et Lambertus Hersfeldensis et carmen de bello Saxonico descripserunt. Auctor huius carminis etiam vitam metricam Henrici composuit.

HEINRIC·IMP[ERATOR], Henricus IV – imago saeculo XI

BibliographiaRecensere

  • Henry IV in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!