Vide etiam paginam discretivam: Salii (discretiva)

Salii fuerunt familia nobilis Regni Francorum orientalium in Sacro Imperio Romano decimi usque ad duodecimum, quae regionibus cira urbes Spiram, Wormatiam et ad Navam flumen sitas oriunda est. Postea certis temporibus duces Lotharingiae et Franconiae fuerunt. E familia Salica[1] ab anno 1027 usque ad 1125 reges sive imperatores Sacri Imperii Romani creati sunt.

Nomen recensere

Nomen aliquo modo cum lege Salica a Chlodovecho I, rege Francorum, promulgata coniunctum esse videtur. Inde mox "salicus" pro "francico" habebatur. Otto Frisingensis chronista Salios primores Francorum appellatos esse tradit. Nomen saeculo duodecimo ineunte in Ekkehardi Urauiensis Chronico universali primo familiam denotat, cum rex salicus sive reges salici memorantur. Medio aevo exeunte, cum nomen familiae factum est, non nisi ad Conradum II cum successoribus referebat.[2]

Imperatores Salici recensere

Notae recensere

  1. "Familia Salica": cf. titulum commentationis G. C. Crollii "De familia augusta Salica Spirensi a fundatoribus coenobii Hornbacensis oriunda"
  2. Vide de:Salier

Bibliographia recensere

  • Historisches Museum der Pfalz Speyer (ed.): Die Salier. Macht im Wandel. Edition Minerva Hermann Farnung, Monaci 2011, ISBN 9783938832646.
  • Egon Boshof: Die Salier. Kohlhammer Verlag, 5. ed. revisa, Stuttgardiae 2008, ISBN 3-17-020183-2.
  • Martin Clauss: Die Salier. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 2011, ISBN 978-3-534-24482-9.
  • Louis Grodecki: Die Zeit der Ottonen und Salier. (La siècle de l’an mil). C. H. Beck, Monaci 1973, ISBN 3-406-03020-3.
  • Johannes Laudage: Die Salier. Das erste deutsche Königshaus. Monaci 2006, ISBN 3-406-53597-6.
  • Stefan Weinfurter: Das Jahrhundert der Salier 1024–1125. Kaiser oder Papst?. Ostfildern 2004.
  • Stefan Weinfurter: Herrschaft und Reich der Salier. Grundlinien einer Umbruchzeit. Sigmaringen 1991.
  • Stefan Weinfurter: Die Salier und das Reich. Sigmaringen 1991.