Carcer
Carcer (-is, m.) est aedificium paenitentiale pro hominibus qui crimina fecerunt. Saepe hominibus culpabilibus labores obligati dantur, atque etiam torturae contra humanitates et iurum humanorum legem dantur.
At Officium Consociationis Nationum de Medicamentis et Scelere "Vade mecum" divulgavit, ut homines vulnerabiles sicut cum invaliditate vel LGBT protegentur a Pactione de iuribus hominum invalidorum, Yogyakartae Principia cetera pactione internationali de iuribus humanis.[1] Et Regula Minima de Tractatione Hominum in Carcero a Consociatione Nationum est primum decretum anno 1955 et amelioratum anno 2015 apud gloriam Nelson Mandelae.[2]
Apud Romanos antiquos,[3] carcer diu non erat modus poenae, sed locus ad custodiendos reos usque ad iudicium vel supplicium: carcer ad continendos homines, non ad puniendos haberi debet.[4] Erat etiam locus strangulationis, ut legimus in Sallustii de coniuratione Catilinae libro[5] vel in Livii opere[6], quod ab urbe condita inscriptum est. Temporibus demum imperatorum carcer paulatim fiebat poenae modus, ut vincula sive perpetua sive temporaria.
Notissimus urbis Romae carcer fuit Tullianum, sub carcere Mamertino in clivo montis Capitolini. Fuerunt autem carceres etiam ille locus in circo iuxta utrumque latus portae pompae, ubi equi cum curribus ad incurrendum parati signum exspectaverunt.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad carceres spectant. |
Notae
recensere- ↑ Vade mecum de hominibus in carcere cum necessitatibus specialibus, pp.12-48 et p.110.
- ↑ Regla Minima de Tractatione Hominum in Carcere. vel "Regla Nelson Mandelae"
- ↑ Sequentia secundum Der Kleine Pauly, s.v. carcer.
- ↑ Ulpianus, Dig. 48,19,8,9.
- ↑ 55,3 f.
- ↑ 29,19.