Tullianum (carcer)
Tullianum est infima et notissima pars carceris urbis Romae temporibus et rei publicae et imperatorum. Haec pars partim adhuc conservata est. Nomen Tulliani deductum est de Servio Tullio, illo sexto Romanorum rege, qui hunc carcerem aedificari iussit.[1] A medio aevo nomen "carcer Mamertinus" usitatum est.
Descriptionem brevem legimus apud Sallustium in libro, qui de coniuratione Catilinae inscriptus est[2]: Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta; sed incultu tenebris odore foeda atque terribilis eius facies est.
In eum carcerem quinque sodales coniurationis Catilinae inclusi ibique laqueo necati sunt.[3] Et Iugurtha et Vercingetorix in Tulliano vincti non solum triumphos victorum suorum sed etiam necem exspectaverunt. Secundum traditionem localem et apostoli Petrus Paulusque in hoc carcere custoditi sunt.
Notae
recensere- ↑ Varro, de lingua Latina 5,151
- ↑ coni. Cat. 55,3 s.
- ↑ coni. Cat. 55,5 s.