Iugurtha
Iugurtha (natus anno 160 a.C.n., mortuus Romae 104 a.C.n.) rex Numidiae atque hostis Romanorum fuit.
Familia
recensereIugurtha nepos Massinissae ac filius Micipsae regis erat. Fratres minores e patre Adherbal et Hiempsal fuerunt.
Vita ante regnum
recensereIugurtha iussu patris tirocinium militis fecit atque anno 134 a.C.n. dux sagittariorum factus est. Inter obsidionem Numantiae 133 a.C.n. auxiliis Numidianis praefuit atque se fortiter praebuit. Linguam Latinam didicit[1] atque cum nobilibus ut e.g. Publio Cornelio Scipione Aemiliano Africano amicitias condidit. Propter laudem militarem apud plebem Numidiae valde acceptus erat. Ante mortem Micipsa, Cornelio Scipione suadente, Iugurtham, qui non ab uxore prima natus erat, iure aequo adoptavit et eum una cum Adherbale atque Hiempsale regnaturum constituit.
Regnum
recenserePaulo postquam Micipsa mortuus est iurgium inter fratres de dominatione extitit. Iugurtha Hiempsalem vicit atque necari iussit. Adherbal autem e regno pulsus a senatu Romano auxilium petivit[2]. Romani regnum diviserunt atque Adherbal partem orientalem sterilem accepit[3]. Anno 112 a.C.n. Iugurtha fratrem iterum aggressus est et eum una cum mercatoribus Romanis Cirtae necavit[4]. Quamquam Iugurtha legatos ad Romanos mittebat, Romani ei bellum indixerunt[5]. Anno 111 a.C.n. consul Lucius Calpurnius Bestia, quamquam Iugurtham non vicerat, finivit pecunia magna accepta[6]. Iugurtha a Gaius Memmio tribuno plebis Romam vocatus est, ubi Massivam filium regis Gulussae regnum appetens necari iussit. Iugurtha Romam relinquere coactus est.[7] Anno 110 a.C.n. Spurius Postumius Albinus consul et Aulus Postumius Albinus frater bellum renovaverunt, sed apud Suthul oppidum victi abibant[8]. Deinde Quintus Caecilius Metellus Numidicus bellum suscepit, qui arma atque exercitationes militum auxit[9]. Metellus Iugurtham vicit neque tamen eius regnum totum expugnare potuit[10]. Anno 107 a.C.n. Gaius Marius bellum suscepit[11]. Denique Iugurtham auxilio quaestoris sui Lucii Cornelii Sullae captivum fecit et Romam triumpho habito demonstravit. Tum anno 104 a.C.n. necatus est[12].
Bibliographia
recensere- Thomas Lenschau: Iugurtha. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band X,1, Stuttgart 1918, Sp. 1–6.
- Burkhard Meisner, "Iugurtha" in Der Neue Pauly vol. 5 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01475-4) col. 1213–1214.
Notae
recensere- ↑ Gaius Sallustius Crispus, Bellum Iugurthinum 5,4-9,1
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 8,2-11,9; Titus Livius, Periochae LXII
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 12-16
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 20-27
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 27,1-28,2
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 28,4-29,7
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 30, 32-35.
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 36-38
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 39-40; 43-45; Marcus Tullius Ciero, Brutus 127-128
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 46-69
- ↑ Plutarchus, Marius 7-9
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 114,3