Spurius Postumius Albinus (consul 110 a.C.n.)
Spurius Postumius Albinus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 109 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Cursus honorum
recenserePostumius patricia e gente natus anno 110 a.C.n una cum Marco Minucio Rufo consulatum adeptus est. Populo proposuerat, ut foedus cum Iugurtha rege Numidiae anno superiore a Lucio Calpurnio Bestia consule signatum tolleret. Itaque Massivam consobrinum Iugurtha contra eum instigavit. Massiva a Iugurtha necato Postumius Bellum Iugurthinum renovavit atque magno apparatu in Africam transiit. Quod autem electionem consulum regere voluit, novo foedere cum Iugurtha signato in patriam revertebat[1]. Frater eius Aulus Postumius Albinus - forsitan consul anno 99 a.C.n. erat - bellum pergebat et a Iugurtha victus est. Deinde Postumius proconsul in Africam provinciam iterum abiit, sed bellum non iam gessit. Anno 109 a.C.n. Postumius propter bellum infelix cum aliis consularibus a tribuno plebis Gaio Mamilio Limentano perduellionis accusatus atque ad relegationem damnatus est[2].
Bibliographia
recensere- Fridericus Münzer: Postumius 45. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XXII,1, Stuttgart 1953, Sp. 923–925.
- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 9] Postumiua Albinus, Spurius" in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 224.
Notae
recensere- ↑ Gaius Sallustius Crispus, Bellum Iugurthinum 35-36
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 129; Gaius Sallustius Crispus, op.cit. 40,5
Antecessores: Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio et Lucius Calpurnius Bestia |
Consul 110 a.C.n. cum Marco Minucio Rufo |
Successores: Quintus Caecilius Metellus Numidicus et Marcus Iunius Silanus |