Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio (consul 111)

Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 111 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

GensRecensere

Pater eius Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio anno 138 a.C.n. consul erat. Caeciliae Metellae nupsit, filiae Quinti Caecilii Metelli Macedonici. Filius eius Publius Cornelius Scipio Nasica anno 93 a.C.n. praetor erat.

Cursus honorumRecensere

Anno 114 a.C.n. aut antea praetor erat et anno 111 a.C.n. una cum Lucio Calpurnio Bestia consulatum gessit. Mansit in Italia, cum collega bellum contra Iugurtham regem Numidiae duxit. Magistratu fungens Scipio mortuus est[1].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Gaius Sallustius Crispus, Bellum Iugurthinum 27


Antecessores:
Lucius Calpurnius Piso Caesoninus et Marcus Livius Drusus
Consul
111 a.C.n.
cum
Lucio Calpurnio Bestia
Successores:
Spurius Postumius Albinus et Marcus Minucius Rufus