Bellum Iugurthinum
Bellum Iugurthinum | |
---|---|
Annus: | 112-105 a.C.n. |
Locus: | Numidia |
Fortuna: | victoria Romana |
Territoriae mutatae: | Mauretania partem Numidiae accipit |
Exercitus | |
Res Publica Romana | Numidia |
Duces | |
Marius, Sulla | Iugurtha |
Bellum Iugurthinum ab anno 112 a.C.n. usque ad annum 105 a.C.n. fuit bellum inter Iugurtham, affectantem regnum Numidiae, et Rem Publicam Romanam. Sallustius librum de hoc bello eiusdem nominis scripsit.
Liber
recensereSallustius proconsul fuit cui imperium proviniciae Africae novae post victoriam apud Thapsum anno 46 a.C.n. erat; itaque terras de quibus scripsit bene sciebat. Observata et ad se relata in librum suum recepit.
Belli causa
recensereUbi Micipsa, Numidia rex, mortuus est, filii eius et filius fratris, Iughurthae, regnum in tres partes diviserunt. Iughurtha, vir avarus, necare Adherbalem et Hiempsalem iussit. Adherbal tamen superfuit et Romam iit. Senatui Romano auxilium petivit, et is legationes misit. Legati Romani cum Iughurtha pacem petiverunt et Iughurtha in duas partes regnum divisit. Brevi tempore Iughurtha iterum bellum cum Adherbale fecit. Iterum Romani pacem petiverunt sed Iughurtha pecuniam legationibus Romanis dedit et Cirtam destruxit. Adherbalem necavit, et etiam cives Romanos. Senatus bellum Iugurthinum denuntiavit.
Bellum gestum
recensereBellum Iugurthinum coepit postquam Optimates, Tiberio et Gaoi Gracchis occisis, senatum ceperunt. Iugurtha, cum duos fratres suos necavisset regnumque Numidiae cepisset, timebat ne Romani bellum sibi inferrent, et, eo tempore, senatores tam corrupti erant ut Iugurtha pecunia danda sententias senatorum vertere posset. Quamquam senatores corrupti erant, plebs Romanus non erat, cui placuit bellum contra Iugurtham gerere. Metellus, consul et dux exercitus, ad Africam venit et primo contra copias Iugurthinas feliciter pugnavit, sed Iugurtha fugit et auxilia a regibus Gaetulorum et Maurorum petivit. Gaius Marius, legatus Metelli, maiorem gloriam appetens, Romam rediit, ubi plebs eum consulem creavit et bello praefecit. Denique copiae Marii Numidias superaverunt, et Iugurtha victus Sullae traditur, et deinde ad Marium deductus est. Etsi opera Sullae Iugurtha captus est, Marius se solum bellum finivisse profabatur. Quae res initium Sullae odii erga Marium fuit.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Duncan, Mike. 2017. The Storm before the Storm. Novi Eboraci: PublicAffairs. ISBN 978-1-5417-2403-7. Google Books.
Nexus externi
recensereVide Bellum Iugurthinum apud Vicifontem. |