Annus 133 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 3 a.C.n. · saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n.
Anni: (141 a.C.n.) · 140 a.C.n. · 139 a.C.n. · 138 a.C.n. · 137 a.C.n. · 136 a.C.n. · 135 a.C.n. · 134 a.C.n. · 133 a.C.n. · 132 a.C.n. · 131 a.C.n. · (130 a.C.n.)


  • In Asia Attalus III rex Pergamenorum testamento populum Romanum regni sui heredem instituit. Quod tamen nothus quidam Eumenis II, Aristonicus nomine, sibi vindicavit et nomen regium Eumenem III assumpsit.
  • In Hispania Scipio Aemilianus Numantinos per octo menses obsessos et fame confectos tandem in fidem suam recepit. Incolae urbem incenderunt et deditionem fecerunt. Talis fuit finis belli Numantini vel Celtiberici dicti.
  • Romae tribunus plebis Tiberius Sempronius Gracchus legem agrariam promulgavit qua vetabatur quemquam plus 500 iugerum agri publici possidere : quae supererant inopi plebi dividenda erant. Cum collega in tribunatu Marcus Octavius legi rogandae obstaret Tiberius, comitiis tributis habitis, tribuum suffragiis potestatem Octavii abrogavit atque ita legem suam perferre potuit. Tunc IIIviri agris dividundis creati sunt ipse Tiberius et frater minor Gaius Grachhus et Appius Claudius qui socer Tiberii erat. Mox iurisdictio etiam de illis agris eisdem insuper data est. Cum vero mense Iulio comitia ad tribunos proximi anni designandos in Capitolio haberentur Tiberius, metuens ne consilia sua inimici et optimates irrita facerent, plebi persuasit ut se tribunum iterum designarent : at optimates et pars tribunorum negabant licere bis eundem tribunum creari. Tum Tiberius et fautores eius fustibus armati comitia turbare coeperunt. Quo tempore senatus proxime in templo Fidei habebatur, ubi de ea seditione relatione facta, consul Mucius Scaevola quidem negavit vim sese adhibiturum. Tum quamvis privatus et togatus pontifex maximus Scipio Nasica optimates contra Gracchanos rabide duxit : Tiberius et alii coniurati occisi et in Tiberim praecipitati sunt. Quae caedes multis historicis quodam modo initium bellorum civilium visa est quae post saeculum Actiaca pugna tandem finem nacta sunt.

  Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)