Appius Claudius Pulcher
Appius Claudius Pulcher (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 133 a.C.n.) vir publicus ac militaris Romanus fuit.
GensRecensere
Antistiam uxorem duxit atque filius Appius Claudius Pulcher consul anno 79 a.C.n. fuit. Filia eius Tiberio Sempronio Graccho nupsit[1].
Cursus honorumRecensere
Pulcher anno 143 a.C.n. una cum Quinto Caecilio Metello Macedonico consulatum administrabat et de Sallassis Celtis triumphavit[2]. Anno 136 a.C.n. censor atque princeps senatus factus est. Consiliorum generis Tiberii Gracchi particeps fuit[3] : ita triumvir agris dividundis et iudicandis anno 133 a.C.n. e lege Sempronia una cum ipso latore legis creatus est. Circa 130 a.C.n. obiit.
BibliographiaRecensere
- "Appius Claudius Pulcher" in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. [I 22] C. Pulcher, Ap.–Carolus-Ludovicus Elvers.
NotaeRecensere
- ↑ Appianus, Bell. civ. I,55
- ↑ Cassius Dio Fragmenta LXXIX-LXXX
- ↑ Appianus, Bell. civ. I,55 et 73. Titus Livius, Epitoma Oxyrrhynci reperta LVIII
Antecessores: Servius Sulpicius Galba et Lucius Aurelius Cotta |
Consul 143 a.C.n. cum Quinto Caecilio Metello Macedonico |
Successores: Quintus Fabius Maximus Servilianus et Lucius Caecilius Metellus Calvus |