Consularis
Consularis titulus magistratuum Romanorum fuit.
Quae verbum significatRecensere
Consularis substantivum est, quod pristinum consulem describit. Adiectivum consularis omnes honores, iura, officia pristini vel consulis officio fungentis designat.
TitulusRecensere
Nemo nisi consulares censores, dictatores, proconsules fieri potuerunt. Postea imperatores Romani titulum consularis etiam iis dederunt, qui consules non fuerant, ut magistratus summos suscipere possent[1].
Administratores provinciarumRecensere
Cum Diocletianus imperator provincias reformaret et novas minores constitueret, consularis titulus administratoris provinciarum nonnullorum faciebatur, ut e.g. Numidiae.
NotaeRecensere
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 150-151