Lex Sempronia
Lex Sempronia est lex agraria a Tiberio Sempronio Graccho tribuno plebis anno 133 a.C.n. per populum lata. Voluit enim partem agri publici quam possessores sine certo iure occuparant reciperare atque Romanis civibus pauperibus dividere[1]. Sperabat ita numerum agricolarum bellis valde imminutum ampliaturum, qui optimi milites reipublicae erant. Modum itaque quingentorum iugerum viritim possidendorum finivit ultra quem modum quod superesset novis possessoribus adsignandum esse iubebat. Quam legem ut peragerent iussu populi triumviri agris iudicandis adsignandis creati qui fuerunt Tiberius ipse, frater Gaius, socerque Appius Claudius Pulcher. Hanc legem et illius anni eventa principium fuisse bellorum civilium quae usque ad principatum institutum duraverunt multi rerum gestarum Romanarum periti iudicaverunt.
De dissensionibus
recensereConsiliorum socios nonnullos senatores nobiles habebat Tiberius ut Appium Claudium, consularem principemque senatus, et Licinium Crassum Mucianum. Ipse consul Mucius Scaevola satis benignus erat. At plerique optimates legi vehementer infesti erantː foedera cum sociis olim iurata et nunc violata praetendebant[2], re vera tamen rebus familiaribus in primis consulebant quia agro publico ad libitum utebantur. Italici quoque irati erant quia de eorum agro agebatur nec nisi Romanis civibus dividebatur[3]. Tribunus plebis a nobilitate subornatus, Marcus Octavius nomine, legi intercessit, ac Tiberius per suffragia plebis ei tribuniciam potestatem statim ademit, quod hucusque inusitatum erat. Paulo post legem latam seditio orta est, et ducente Scipione Nasica pontifice maximo optimatum factio vim Tiberio attulit atque eum necavit. Ne tamen plebes inflammaretur, lex non abrogata est, et Publius Licinius Crassus in locum Tiberii triumvir creatus est.
Divisiones igitur coeptae sunt. Anno 130, duo e triumviris obierunt et statim novi duo eis successerunt ad Gai Gracchi latus. Multae lites erant et seditiones periculose imminebant. Itaque Aemilianus Scipio ex Hispania redux victoriis fretus aequitatem triumvirum iudiciorum suspectam habuit et legem tulit qua iurisdictionem de agrorum finibus a triumviris ad consules transmittebat (129 a.C.n.). Legem Semproniam fortasse abrogaturus videbatur cum mortuus in lectulo domi repertus est. Nihilominus, quia consules in provincias profecti erant nec agrarias causas quicquam pensi faciebant, agri dividendi cessabant donec Gaius Gracchus tribunatum ipse gessit ac novas leges rogavit. Postquam et ipse et eius socius Marcus Fulvius Flaccus in nova seditione trucidati sunt triumviratum quidem supplerunt, sed non ultra annum 119 a.C.n. Papirii Carbonis morti superfuisse videtur.
Notae
recensere- ↑ Scholia Bobiensia ad Ciceronis Pro Sestio 103ː Agrariam Tiberius, frumentariam C. Gracchus ferebat: Ille, ut ager publicus Romanae plebi divideretur, quae lex ei magnam conflavit invidiam.
- ↑ Cicero, De republica III.29.41ː Ti Gracchus ...sociorum nominisque Latini iura neclexit ae foedera. quae si consuetudo ac licentia manare coeperit latius, imperiumque nostrum ad vim a iure traduxerit... (Verba Laeli).
- ↑ Carcopino (1929) pp.5-7. Argumenta contraria apud Richardson (1980).
Fontes
recensere- Appianus, Bellum civile I.9-13
- Cicero, de Lege Agraria Contra Rullum et Pro Sestio 48.103
- Dio Cassius, fragmenta 255-7
- Plutarchus, Vita Tiberii Gracchi 8-13
- Titus Livius, Periocha 58-59.
- Velleius Paterculus II.2
- Cippi agros finientes ab archaeologis in situ reperti et chronologice digestiː CIL 1, 639 CIL 1, 640 CIL 1, 641 CIL 1, 642 CIL 9, 1024 CIL 9, 1025 CIL 8, 12535
Plura legere si cupis
recensere- Klaus Bringmann, Die Agrarreform des Tiberius Gracchus. Legende und Wirklichkeit, Stuttgardiae, 1985 Recensio critica
- Hieronymus Carcopino, "Les triumvirs de la lex Sempronia et l'histoire des Gracques" in Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1967ː 129-340
- "Les lois agraires des Gracques et la guerre sociale", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1929ː 3-23
- Ethella Hermon, "La loi agraire de Tiberius Gracchus", Ktèma, 1976ː 179-186
- L. de Ligt, "Poverty and Demography: The Case of the Gracchan Land Reforms", Mnemosyne, 2004ː 725-757
- Claudius Nicolet, L'inspiration de Tibérius Gracchus (À propos d'un livre récent), Revue des Études Anciennes, 1965ː 142-158
- Les Gracques, crise agraire et révolution à Rome. Julliard, 1967 Recensio critica
- J. S. Richardson, "The Ownership of Roman Land: Tiberius Gracchus and the Italians", The Journal of Roman Studies, 1980ː 1-11
- G. K. Tipps, "The Generosity of Public Grazing Rights under the "Lex Sempronia Agraria" of 133 B.C.", The Classical Journal, 1989ː 334-342