Aperire sectionem principem

Publius Licinius Crassus Dives Mucianus

Publius Licinius Crassus Dives Mucianus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus initio anni 130 a.C.n.) vir publicus ac iuris peritus Romanus fuit.

GensRecensere

Pater eius Publius Mucius Q.f. Scaevola anno 175 a.C.n. consulatum gessit, deinde a filio Publii Licinii P.f. Crassi Divitis consulis anni 205 a.C.n. in gentem Liciniam adoptatus est. Clodiam in matrimonium duxit et filium Crassum Divitem habuit. Filia Licinia Gaio Sempronio Graccho tribuno plebis nupsit.

Cursus honorumRecensere

Mucianus anno 152 quaestor, anno 142 aedilis curulis fuit, anno 134 aut antea praetor electus est. Anno 133 a.C.n. ut frater Publius Mucius Scaevola consilia Tiberii Sempronii Gracchi probabat[1]. Tiberio Graccho mortuo ei successit in agro dividendo. Anno 132 a.C.n. pontifex maximus successor Publii Cornelii Scipionis Nasicae Serapionis electus est. Anno 131 una cum Lucio Valerio Flacco consul electus collegam urbem rellinquere vetuit, ut ipse bellum contra Aristonicum nothum Attali II regem Pergami gereret. Sed iam ineunte anno 130 a.C.n. hoc in bello cecidit[2].

Mucianus etiam orator ac iuris peritus maior fuit[3].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Marcus Tullius Cicero, De re publica I 32; Plutarchus, Tiberius Gracchus 21,1
  2. Strabo, Geographica XIV.1.38
  3. Marcus Tullius Cicero, De oratore I 170


Antecessores:
Publius Popillius Laenas et Publius Rupilius
Consul
131 a.C.n.
cum
Lucio Valerio Flacco
Successores:
Lucius Cornelius Lentulus et Marcus Perperna