Publius Popillius Laenas

Publius Popillius C.f. Laenas (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus circa annum 121 a.C.n.) vir publicus ac iuris peritus Romanus fuit.

GensRecensere

Pater eius Gaius Popillius P.f. Laenas anno 172 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorumRecensere

Anno 135 a.C.n. praetor erat, anno 132 a.C.n. consul electus una cum Publio Rupilio collega eos, qui Tiberii Sempronii Gracchi fautores fuerant, persequebatur[1]. Idcirco anno 123 a.C.n. a Gaio Sempronio Graccho coactus est, ut in exilium iret[2]. Anno 121 a.C.n. Gaio Graccho mortuo in patriam rediit[3]. Consul Popillius Viam Popiliam a Capua ad Rhegium exstruxit.

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Marcus Tullius Cicero, Laelius de amicitia 37; Valerius Maximus III 7,1
  2. Marcus Tullius Cicero, Pro Cluentio 97; De domo sua 82; 87; de legibus III 26
  3. Marcus Tullius Cicero, Brutus, 25; 34; De domo sua 31; Velleius Paterculus II 7; Plutarchus, Gaius Gracchus 4


Antecessores:
Lucius Calpurnius Piso Frugi et Publius Mucius Scaevola
Consul
132 a.C.n.
cum
Publio Rupilio
Successores:
Lucius Valerius Flaccus et Publius Licinius Crassus Dives Mucianus