Publius Licinius P.f. Crassus Dives

Publius Licinius P.f. Crassus Dives (natus circa annum 240 a.C.n., mortuus anno 183 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Filius eius Marcus Licinius Crassus Agelastus erat, qui anno 126 a.C.n. ad praeturam promotus est, nepos Publius Licinius Crassus, consul anni 97 a.C.n.

Cursus honorum

recensere

Crassus, qui propter rem ingentem familiarem primus e gente sua cognomen "Divitis" accipit, iam ante annum 216 a.C.n. pontifex fuit. Anno 212 aedilis curulis fuit. Eodem anno tertius e plebe pontifex maximus creatus est[1]. Anno 210 magister equitum dictatoris Quinti Fulvii Flacci electus est, deinde una cum Lucio Veturio L.f. Philone censor erat. Anno 209 praetor peregrinus erat et anno 205 consul, collega Publii Cornelii Scipionis. Quod pontifex maximus Italiam relinquere non potuit, provinciam Bruttium accepit et hac in regione ad usque annum 203 mansit[2]. Anno 183 mortuus est ad funere magno honoratus est[3].

Bibliographia

recensere
  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXV 5,2-4
  2. Titus Livius, op.cit., XXVIII 38,12
  3. Titus Livius, op.cit., XXXIX 46,1-4


Antecessores:
Quintus Caecilius L.f. Metellus et Lucius Veturius L.f. Philo
Consul
205 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Scipione
Successores:
Marcus Cornelius M.f. Cethegus et Publius Sempronius C.f. Tuditanus