Publius Mucius Q.f. Scaevola
Publius Mucius Q.f. Scaevola (natus circa annum 220 a.C.n., mortuus post annum 169 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.
Gens
recenserePater eius Quintus Mucius Scaevola anno 215 a.C.n. praetor erat atque Sardiniam administravit. Frater Quintus Mucius Q.f. Scaevola anno 174 a.C.n. consulatum administravit. Filii eius consules erant: Publius Mucius Scaevola anno 133 et Publius Licinius Crassus Dives Mucianus anno 131.
Cursus honorum
recensereAnno 179 a.C.n. praetor urbanus quaestionem de veneficiis intra decem milia passuum a Roma suscepit[1]. Anno 175 una cum Marco Aemilio Lepido consul electus est. Ambo magistratus contra Ligures certaverunt et de eis triumphaverunt[2]. Anno 169 candidatus censurae recusatus est. Ut pater Scaevola iuris eruditus fuit[3].
Bibliographia
recensere- Petrus C Nadig, "M. Scaevola, P.[I 4]" in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 425.
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XL 44,6
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLI 19
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 98
Antecessores: Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus et Quintus Petillius Spurinus |
Consul 175 a.C.n. cum Marco Aemilio Lepido II |
Successores: Spurius Postumius A.f. Albinus Paullulus et Quintus Mucius Q.f. Scaevola |