Publius Mucius Scaevola (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus circa annum 115 a.C.n.) vir publicus ac iuris peritus Romanus fuit.

GensRecensere

Pater eius Publius Mucius Q.f. Scaevola anno 175 a.C.n., frater Publius Licinius Crassus Dives Mucianus anno 131 consulatum gessit.

Cursus honorumRecensere

Anno 141 a.C.n. tribunus plebis Lucium Hostilium Tuberonem praetorium corruptionis causa in ius vocavit[1], anno 136 praetor electus est. Anno 133 a.C.n. Mucius consul Tiberii Sempronii Gracchi acta adiuvit, cum Lucius Calpurnius Piso Frugi collega ea recusaret[2]. Anno 130 a.C.n. pontifex maximus factus est. Anno 115 a.C.n. aut antea mortuus est. Praeterea cum aliis quasi conditor iurisprudentiae Romanae erat.

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Marcus Tullius Cicero, De finibus bonorum et malorum II 54; IV 77
  2. Marcus Tullius Cicero, Lucullus sive Academiorum priorum libri II 13; Plutarchus, Tiberius Gracchus 9,1


Antecessores:
Gaius Fulvius Flaccus et Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus II
Consul
133 a.C.n.
cum
Lucio Calpurnio Pisone Frugi
Successores:
Publius Popillius Laenas et Publius Rupilius