Lucius Calpurnius Piso Frugi Censorinus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 120 a.C.n.) vir publicus ac rerum gestarum scriptor Romanus fuit.

Cursus honorum recensere

Calpurnius anno 149 a.C.n. tribunus plebis lege primam quaestionem de pecuniis repetundis constituit, ut provinciales contra proconsules Romanos servaret[1]. Circa annum 136 a.C.n. praetor electus est et contra servos seditiosos Siciliae certabat[2]. Anno 133 a.C.n. una cum Publio Mucio Scaevola consul electus pugnam in Sicilia perrexit atque Hennam oppidum frustra obsedebat[3]. Anno 120 a.C.n. censor erat[4].

Rerum gestarum scriptor recensere

Piso primus "Annales" composuit - septem aut octo librorum, sed perditae sunt. Opus ab origine urbis Romae[5] ad annum 146 a.C.n. vel etiam ad Bellum Servile Siciliae pertinet.

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Marcus Tullius Cicero, Brutus 106; In Verrem II 3,195
  2. Publius Annius Florus, Epitome rerum Romanarum II 7,7
  3. Titus Livius, Periochae 58; Orosius, Historia adversus paganos V 9,6
  4. Gaius Plinius Secundus, Historia naturalis XIII 87
  5. Dion. Hal. Ant. Rom. I,79,4 et IV,7,5 et IV,15,5 et XII,4 et 9. Titus Livius I,55,8.


Antecessores:
Gaius Fulvius Flaccus et Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus II
Consul
133 a.C.n.
cum
Publio Mucio Scaevola
Successores:
Publius Popillius Laenas et Publius Rupilius