Publius Rupilius
Publius Rupilius (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus circa annum 121 a.C.n.) vir publicus ac iuris peritus Romanus fuit.
Cursus honorum
recensereAnno 135 a.C.n. aut antea praetor erat, anno 132 a.C.n. consul electus una cum Publio Popillio Laenate collega eos, qui Tiberii Sempronii Gracchi fautores fuerant, persequebatur[1]. Deinde proconsul Siciliam post seditionem servorum suppressam "Lege Rupilia" reformavit[2]. Aegre tulit quod frater consulatum adeptus non erat atque paulo post mortuus est[3].
Bibliographia
recensere- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 1] R., P." in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 1162.
Notae
recensere- ↑ Marcus Tullius Cicero, Laelius de amicitia 37; Valerius Maximus III 7,1
- ↑ Marcus Tullius Cicero, In Verrem, II 2; Valerius Maximus VI 9,8; Titus Livius, Periochae 59
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Pro Laelio 73; Tusculanae disputationes, IV 40
Antecessores: Lucius Calpurnius Piso Frugi et Publius Mucius Scaevola |
Consul 132 a.C.n. cum Publio Popillio Laenate |
Successores: Lucius Valerius Flaccus et Publius Licinius Crassus Dives Mucianus |