Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus

Gnaeus Cornelius Cn. f. Scipio Hispallus (natus saeculo 3 a.C.n.; mortuus Cumis anno 176 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

GensRecensere

Gnaeus Cornelius Scipio Calvus pater anno 222 consulatum, Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica frater maior anno 191 gessit. Gnaeus Cornelius Cn. f. Scipio Hispanus filius anno 139 praetor Chaldaeos et Iudaeos ex urbe expulit.[1]

Cursus honorumRecensere

Hispallus anno 199 a.C.n. pontifex nominatus est et anno 179 praetor electus. Anno 176 consul una cum Quinto Petillio Spurino fuit, sed eodem anno in oppido Cumis morbo mortuus est.[2] In eius locum Gaius Valerius M.f. Laevinus consul suffectus est.

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere


Antecessores:
Gaius Claudius Ap.f. Pulcher et Tiberius Sempronius P.f. Gracchus
Consul
176 a.C.n.
cum
Quinto Petillio Spurino
Successores:
Publius Mucius Q.f. Scaevola et Marcus Aemilius M.f. Lepidus II