Quintus Petillius Spurinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 176 a.C.n. in Liguria) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Quintus Petillius duo tribuni plebis familiares anni 187 a.C.n. nominabantur, qui Lucium Cornelium P.f. Scipionem Asiaticum peculatus accusabant. Unus eorum anno 181 praetor urbanus impetravit, ut scripta Numae Pompilii nuper reperta publice cremarentur[1]. Anno 176 una cum Gnaeo Cornelio Cn.f. Scipione Hispallo consul creatus est, qui autem mox mortuus est. Petillius comitia habuit, quibus Gaius Valerius M.f. Laevinus consul suffectus est[2]. Deinde expeditionem contra Ligures coepit, in quo pugna cecidit[3].

Bibliographia

recensere
  1. Titus livius, Ab urbe condita XL 29,3-14
  2. Titus Livius, op.cit. XLI 16,5
  3. Titus Livius, XLI 17,6-18,12


Antecessores:
Gaius Claudius Ap.f. Pulcher et Tiberius Sempronius P.f. Gracchus
Consul
176 a.C.n.
cum
Gnaeo Cornelio Cn.f. Scipione Hispallo
Successores:
Publius Mucius Q.f. Scaevola et Marcus Aemilius M.f. Lepidus II