Numa Pompilius fuit secundus fabulosus rex Romanorum et ab anno 715 a.C.n. usque ad 672 a.C.n. regnasse traditur. Numa Pompillius dux erat pius. Vir Sabinus e Curibus erat cui nupserat Tatia, filia Titi Tatii, collegae Sabini Romuli. A Romanis electus est post interregnum totius anni, quo Roma a senatoribus sexto quoque die munus regium successori ordine tradentibus regnata est. Plurima ex institutis religiosis Romanis ei adsignata sunt. Venerationem Termini, dei terminorum, et festum Fiderum instituit. Templum Iani aedificavit et fastos novavit. Flamines Iovis, Martis, et Quirini, Vestales virgines quae ignem sacrum custodiebant, Salios qui scutum de caelo casum servabant, et pontifices auguresque qui ritibus praestabant primus inauguravisse dicitur. Artifices etiam in novem collegia divisit. Ab uxore Egeria nympha, cui in luco sacro occurebat, inspiratus est.

Denarius Romanus antiquus delineatus caput barbatum et diadematum regis Numae exhibens. Hic nummus tempore belli civilis circa 49/48 a.C.n., verisimiliter in Graecia, a Gnaeo Calpurnio Pisone percussus est, qui tum proquaestor Pompei erat.

Per tranquillum longumque regnum Numae portae templi Iani clausae remanserunt. At Numae mortuo bellicosus rex, Tullus Hostilius, successit.

Apud Livium duae arcae, inscriptiones Latine et Graece ferentes, ut fama est corpus Numae et libros suos continentes, ad pedem collis Ianiculi anno 181 a.C.n. inventae sunt. Vere altera vacua erat, altera quattuordecim libros de philosophia legeque continuit. Libri, qui ritus firmos labefactare dicti sunt, publice cremati sunt.

Nympha Egeria leges religionis Numae dictans quod postea ius pontificium fuit. Tabula a pictore Hispano Ulpiano Checa picta.

Revera illa instituta Italica et antiquiora quam Numa Romave sunt. Traditio Romana nonnumquam fetiales Tullo Hostilio aut Anco Marcio adsignabat, et libri in arca contenti manifeste adulterini erant.

libro tertio Fastorum 276-390.

Si vis plura legere

recensere
  • Bernadette Liou-Gille, "La figure du Législateur dans le monde antique", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 2000ː 171-190
  • Maria-Paula Loicq-Berger, Un album royal : Égérie et Numa, Folia Electronica Classica n.9(2005) [1]
  • Iacobus Poucet, Recherches sur la légende sabine des origines de Rome. Lovanii, 1967. (Recueil de travaux d'histoire et de philologie de l'Université de Louvain. 4e série ; fasc. 37)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Numam Pompilium spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •