Quirinus
Quirinus in mythologia Romana fuit antiquus rei publicae deus. Augusto autem principe, Quirinus etiam fuit divi Iani cognomen.[1] Istud nomen proprium a verbo quod 'hastam' vult derivatur, Quirite ortum.
Historia
recensereHaud dubie erat Quirinus deus belli Sabinorum. Sabinis oppidum quoddam proximum Romae erat, ubi, in monte Quirinale, unus e septem collibus Romanis, aram Quirini erexerunt. Cum sedem suam ibi Romani constituerunt, reciperunt in cultis antiquis suis etiam illum Quirini atque, a saeculi primi a.C.n. termino, existimaverunt ipsum deum Quirinum Romulum esse in numero deorum relatum.[2][3] Factus est cito ipse gravissimus rei publicae Romanae deus et est inter deos antiquissimos tris, quibus intererant Mars Iupiterque, admissus.[4] Marcus Terentius Varro notavit Capitolium Veterem esse cultum priorem, qui sedem habebat suam in Quirinale colle, atque colentem Iovem, quem discernit Martialis intra "antiquum novumque,"[5] Iunonem ac Minervam,[6]
Deinde, est Quirinus factus nullius momenti, cum gravitatem suam inter Romanos divos perderet. Namque in deis gravissimis sunt ipse Marsque ab Iunone et Minerva successi. Postea, antetulerunt Romani cultui rei publicae quasdam mysticas religiones velut illae Bacchi, Cybeles, et Isidis. Posterius, tantum est paene a flamine suo veritus, qui, tamen, fuit unus ex patriciis flaminibus maioribus, qui prius antegrediebantur maximo pontifici.[7]
Imagines
recensereQuirinus in antiquam artem Romanam effingebatur tamquam homo barbatus militarem sacerdotalemque vestem induens. Deinde, est fere nunquam in imaginibus posterioris cultus depictus. Ipsi myrtum saepe adiungebatur.
Festi dies
recensereFestivitates deo dicatae erant Quirinalia, quae die 17 Februarii mensis agebantur.
Hereditas
recensereEtsi multa saecula praeterirentur, mons Quirinalis Romae, qui antea est sic a nomine Romuli appellatus, est adeo saepe imperio adiunctus ut sedem regum Sabaudiorum eligeretur atque postea est domum Presides Italiacae Rei Publicae factus.
Plura legere si cupis
recensereNotae
recensere- ↑ Id est a Livio in precatione fetialium relatum (I.32.10); Macrobius (Sat. I.9.15).
- ↑ Fishwich, Duncan, The Imperial Cult in the Latin West Brill, secunda editio (1993, ISBN 978-90-04-07179-7), Google.
- ↑ Evans, Jane DeRose, The Art of Persuasion (University of Michigan Press, 1992, ISBN 0-472-10282-6), [1] Google.]
- ↑ Inez Scott Ryberg, "Was the Capitoline Triad Etruscan or Italic?" The American Journal of Philology 52, no..2 (1931): 145–56.
- ↑ Martialis, (V, 22.4) describit locum in Esquilino monte, quo licebat hinc novum Iovem, inde veterem videre.
- ↑ Varro, De lingua latina, v. 158.
- ↑ Festus, 198, L: "Quirinalis, socio imperii Romani Curibus ascito Quirino.