Lictor
Lictor (-oris, m.)[1] Romae olim erat apparitor[2] quidam sive regis, sive magistratus sive imperatoris qui insignia imperii eius, fasces, humero laevo gerebat. Lex vetabat servos lictores fieri[3]
De munere
recensereLictores magistratus tuebantur atque summovendo vulgo viam eis aperiebant. In ius quoque vocabant quos magistratus citari iubebat vel etiam eos virgis castigabant. In castris supplicium 'more maiorum' sumere eis licebat : poenas dantes ad palum adligabant atque eos virgis caedebant ; postremo si morte damnati erant a magistratu cervices eorum securi frangebant[4]. Intra Urbem contra lex Valeria de provocatione omnibus civibus provocationem a magistratibus ad populum dabat nec quemquam sine iudicio indefensum necare licebat[5]. Numerus lictorum cum maiestate imperii variabat :
- dictatoris: XXIV[6]
- imperatoris: primo XII, deinde XXIV[7]
- per consulem vel alium magistratum consulari postestate praeditum, ut e.g. decemviri legibus scribundis[8] : XII
- per praetorem: VI, Romae : II
- per legatum pro praetore V[9]
Quibusdam sacerdotibus quoque praeibant : flamini diali unus, virginibus Vestalibus unicuique unus ab anno 42 a.C.n. e triumvirorum decreto postquam Vestali cuidam e cena redeunti vis inlata erat[10].
De origine
recensereLictores ex Etruria Romam tempore regum invecti esse tradebantur[11]. Auctores antiqui lictorem cum ligando coniungebant[12] (confer formulas I,lictor deliga ad palum[13] et I, lictor colliga manus[14]). Si haec etymologia popularis non est, tunc putandum fuisse olim vetus verbum *ligere* a quo suffixo agentis addito lictor factus sit[15] (simili modo legere/lector, legare/legator).
Notae
recensere- ↑ Graece ῥαβδοῦχοι dicebantur, id est ii qui virgas tenent.
- ↑ Graece ὑπερέτης.
- ↑ Cassius Dio XLVIII,38.3.
- ↑ Titus Livius I,26 : II,5 et 55 etc. Dion. Hal.. IX,39 et X,21 etc.
- ↑ Dion. Hal. V,19. Cicero, de Rep. II,54. Titus Livius II,55.
- ↑ Dion. Hal. Ant. Rom. X,24. Appianus Bell. civ. I,465.
- ↑ Ita a Domitiano institutum (Dio Cassius 67.4).
- ↑ Dion. Hal. X,59.
- ↑ Dio Cassius 53.13.
- ↑ Dio Cassius 47.19. Plutarchus, Numa X
- ↑ Dion. Hal., Ant. Rom. III,61-62. Silius Italicus VIII,483-485. Titus Livius I,8. Strabo, Geogr. V,2,2.
- ↑ Aulus Gellius, Noct. Att. XII,3,4. Festus X,103,1.
- ↑ Tit. Liv. VIII,7.
- ↑ Tit. Liv. I,26.
- ↑ Ernout-Meillet, Dictionnaire étymologique de la langue latine, sub verbo lictor.