Fasces
Fasces (nomen plurale, sg. fascis) sunt insignia imperii e virgis et securi fascibus colligatis facta. Lictores erant qui fasces prae magistratibus portabant. Benitus Mussolini, dictator Italicus qui saeculo vicensimo floruit, fascibus ut insigni suae factionis politicae utebatur.
Roma antiqua
recensereFasces Etruriam olent : vulgo creduntur una cum regibus Etruscis Romam invecti esse (regibus Romanis duodecim lictores fuisse credebatur). A quibus ad consules post exactos reges transiere[1]. Anno 1898 nonnulli archaeologi ferreas reliquias fascium septimi saeculi a.C.n. Vetuloniae in tumulo Etrusco invenisse sibi visi sunt, qui ob id ipsum tomba del littore 'tumulus lictoris' appellatus est[2]. Non omnes eruditi de ea re consentiunt quia minores iusto sunt et ascia bipennis cognoscitur. Temporibus aliquanto recentioribus, quae iam aetas Romana dici potest, fasces in parietibus nonnullorum tumulorum Etruscorum depicti inveniuntur.
Fasces insignia imperii erant, id est iuris coercendi atque supplicii sumendi usque ad necem quibusdam magistratibus dati : nam virgis lictores homines poenas dantes nudatos caedebant et securi cervices eorum frangebant[3], quod supplicium 'more maiorum' sumptum dicebatur. Ita quidem in castris et in provinciis fieri solebat, Romae vero lex Valeria quaedam, quam auctores antiqui ad consulem anni 509 a.C.n. Publium Valerium Publicolam referebant, omnibus civibus provocationem a magistratibus ad populum dabat. Quamobrem mos antiquus lictores iubebat intra pomoerium securim e fascibus tollere[4].
Nam Romae magnum discrimen fuit inter magistratus cum imperio, qui ius auspiciorum habebant atque ducendis exercitibus idonei erant (dictatura, consulatus, praetura), et magistratus sine imperio (censura, tribunatus, quaestura etc.). Praeterea non omnia imperia aequa erant: mos erat imperium minus coram maiore fasces submittere, exempli gratia praetor vel pro praetore coram consule vel pro consule.[5] Dictatori XXIV lictores praeibant, consuli duodecim, praetori sex. Simili modo consul primi anni reipublicae liberae, Valerius Publicola, morem instituisse narrabatur, quotienscumque in contionem prodibat et populum adloquebatur, ut fasces coram populo submitteret, ita significans maiestatem populi maiorem esse consulum.[6] Itaque ultimo saeculo reipublicae liberae in turbulentioribus contionibus tribuniciis mos quidam erat fasces consulum vel aliorum magistratuum cum imperio ab irato populo (verius ut dicam a satellitibus ob id ipsum a tribunis vel eorum patronis conductis) vi confringi[7] : quod et aliis et consuli anni 58 a.C.n. Aulo Gabinio evenit cum inceptis tribuni Publii Clodii obviam ire voluit.[8]
Oppressae libertatis tempore imperatores Romani fasces laureatos praeferebant, quod idem tempore libertatis triumphantibus ducibus iam concedebatur, qui et ipsi militum clamoribus 'imperatores' appellabantur.
Vestalibus quoque et flamini Diali ius fascium honoris causa concessum[9].
Tempora hodierna
recensereDecimo octavo saeculo exeunte tempore Magnarum rerum novarum Francia, quia rempublicam Romanam admirabatur atque imitari volebat, fesces (nonnumquam pileo Phrygio rubro coronatos) tamquam insigne reipublicae liberae atque legibus ordinatae sibi assumpsit[10] : nonne Bonaparte titulum primi consulis quoque per certum tempus usurpavit ?
Civitates Foederatae Americae quoque fasces tamquam symbolum libertatis et unitatis sibi assumpserunt : nam fasces e mutis virgis compositi sunt, ut respublica Americana e multis civitatibus. Sententia E pluribus unum eis saepe adscribebatur. Itaque in nummis, sigillis, aedificiis publicis inveniuntur (Lincoln Memorial, House of Representatives etc.),
Apud fascistas Italianos contra fasces pro imperio ducis stabant contra nimias libertates democratiarum. Iam anno 1919 Benitus Mussolini,variis sensibus nominis Italiani fascio fretus, quod manum hominum etiam significare poterat, fasces in vexillo Fascium pugnatoriorum suorum (fasci di combattimento) pinxerat. Deinde nomen novi regiminis quod instituerat et factionis unicae quod fundamentum illius regiminis erat ex eodem verbo duxit. Postremo anno 1944 in vexillo Reipublicae Salodiensis in Italia septentrionali figura fascium in unguibus aquilae apparet. Mussolini nonnumquam (e.g. in Aethiopia) lictoribus comitatus prodibat : adeo hereditatem imperii Romani Italiae novae sibique vindicabat.
Hodieque fasces in sigillo Reipublicae Franciae vel senatus Civitatum Foederatarum conspiciuntur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Dion. Hal., Ant. Rom. III,61-62. Silius Italicus VIII,483-485. Titus Livius I,8. Strabo, Geogr. V,2,2.
- ↑ "Le Antiche Dogane": nr. 34 - Aprili 2002
- ↑ Titus Livius II,5. Dion. Hal Ant. Rom. XX,6 et 16 etc.
- ↑ Dion. Hal. V,19. Cicero, de Rep. II,54.
- ↑ Dion. Hal. Ant. Rom. VIII,44.
- ↑ Titus Livius II,7-8. Val. Max. IV,1,1. Plut. Popl. X. Cicero, de Rep. II,55.
- ↑ L. de Libero, 'Zerbrochene Rutenbündel, zerschlagene Amtsstühle, Römische Amtsinsignien im Spannungsfeld kollidierender potestates' in: M. Hundt (cur.Formula:Dusbig), Geschichte als Verpflichtung. FS R. Postel, 2001, 1-28[1]
- ↑ Dio Cassius 38.30.2.
- ↑ Plutarchus, Numa X.
- ↑ E.g. in nummis.
Bibliographia
recensere- Antonio M. Collini, Il fascio littorio, 1933 (recusum Ritter, 2011).
- Wolfgang Kunkel, Die Magistratur, Monaci : Beck, 1995. (Handbuch der Altentumwissenschaft 10,3,2,2). ISBN 3-406-33827-5.
- Loretana de Libero, 'Fasces' in : Der Neue Pauly.
- Paula S. Salvatori, L’adozione del fascio littorio nella monetazione dell’Italia fascista, in «Rivista italiana di numismatica e scienze affini», CIX, 2008, pp. 333-352.
- Thomas Schäfer, Imperii insignia, sella curulis und fasces : zur Repräsentation römischer Magistrate. Moguntiae : P. von Zaben, 1989 ISBN 3-8053-1035-8.
- Helena Tassi Scandone, Verghe, scuri e fasci littori in Etruria - Contributo allo studio degli insignia imperii. Roma, 2001. (Biblioteca di Studi Etruschi dell'Istituto Nazionale di Studi Etruschi ed Italici, 36) . ISBN 88-8147-263-5.
- K.H. Vogel, 'Imperium und Fasces', Zeitschrift der Savigny-Stiftung für Rechtsgeschichte. Romanistische Abteilung 1949(67) 62-111. Hic legere potes
Pinacotheca
recensere-
Insigne senatus CFA cum fascibus et inscriptione E PLURIBUS UNUM
-
Insigne rei publicae Franciae
-
Lincoln memorial : fasces sine securi
-
Fasces in nummo Civitatum Foederatarum
-
Insigne Civilis Custodiae (Guardia Civil) in Hispania
-
Insigne reipublicae Aequatoriae, quod in vexillo videtur
-
Vexillum Rei Publicae Socialis Italicae
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad fasces spectant. |