Triumphus est ritus quo victoriam imperator Romanus iussu Senatús celebravit.

Imago aeri incisa dissertationem O. Panvinii de triumphis illustrans.

Cum imperatoris insignis victoria nuntiata erat, ille, senatus iussu, castra movebat atque triumphans in Urbem inibat. Tum ingens multitudo et forum et viam Sacram et alias propinquas vias invadebat. Nam omnes triumphum spectare volebant. Imperator, laurea in capite posita, in quodam curru aureo stabat, quem quattuor equi albi trahebant. A campo Martio per Palatium, denique via Sacra ad Capitolium, Iovis templi sedem, vehebatur. Si dux hostilis captus esset, ante currum ductus esset. Tristissima mente procedebat, quod existimabat fortunam suam longe aliam esse ac speraverat. Post currum ibant victores milites : alii imperatorem maximis laudibus efferebant, alii eum ludibrio habebant. Ita pompa ad Capitolium contendebat, ubi imperator Iovi bovem album immolabat et deo aliquam praedae partem praebebat. Tunc imperator, erga milites suos gratus, eis praemia dabat et opulentum convivium offerebat.

Non omnis victoria triumphum merebat ; in parvis victoriis senatus ovationem duci victori decernebat.

Nexus interni

Bibliographia

recensere