Carmina triumphalia
Carmina triumphalia sunt litterarum Latinarum genus, quod antequam litterae repertae sunt, ortum est; metris et recitatione utuntur: non scribebantur, sed recitabantur. Exempla ab aliquibus auctoribus, qui ea referunt in eorum operibus, nota sunt. Legionarii Romani in caerimonia triumphi, cum maximarum auctoritatum, ducis victoris et militum pompa a Porta Triumphali ad Capitolium in ordinem iret, talia carmina ex tempore fundebant. Ea carmina ducem victorem non solum laudabant, sed etiam deridebant, et hoc Fescennini habebantur (dicta obscaena quae terrae fertilitatem celebrabant; putatur nomen ab urbe Fescennio aut a fascino, quod fascinationem et sterilitatem abducebat, nasci).
Carmina triumphalia ludibrio exaltationem temperabant et ducis victoris superbiam amovebant.
Hic mos admirabilis viris doctis videtur, cum iis temporibus et praecipue inter Romanos milites magna disciplina et maxima severitas viguerint.
Suetonius, in Vita Caesaris, hoc exemplum refert:
Gallias Caesar subegit,
Nicomedes Caesarem:
ecce Caesar nunc triumphat
qui subegit Gallias,
Nicomedes non triumphat
qui subegit Caesarem
Nexus externi
recensereBibliographia
recensere- Conte G. B. - Pianezzola E., Latinitatis memoria, storia a testi della letteratura latina, Florentiae 1998.
- Garbarino G. - Pasquariello L., Latina 1 - Dalle origini all'età di Cesare, Varese 2008