Onuphrius Panvinius
Onuphrius Panvinius (Italiane Onofrio Panvinio), Veronae natus anno 1530 - Panormi mortuus anno 1568, fuit historicus et antiquarius Veronensis qui historiae Ecclesiae et reipublicae Romanae antiquae operam dedit atque chronologiae diligens adsertor esse studuit. Homo religiosus erat, ordinis Eremitarum Augustinianorum. Patrocinio et benevolentia cardinalis Alexandri Farnesii fretus etiam corrector in Bibliotheca Vaticana factus est : ita sine cura studiis suis vacare potuit. Romae amicus fuit Fulvii Ursini, Antonii Augustini, Pyrrhi Ligorii, Caroli Sigonii... Ut et illi, inscriptiones et numismata antiqua studiose colligebat.
Obitus: 7 Aprilis 1568; Panormus
Patria: Res publica Veneta
Nomen nativum: Giacomo Panvinio
Opera selecta
recensereQuamvis brevi in vita multa et erudita Latine scripsit Onuphrius Panvinius quorum partem adhuc manuscriptam amicis in lucem edendam post mortem reliquit. Nonnulla manuscripta eius hodieque in bibliothecis publicis servantur.
- 1557 : Fasti et triumphi Romanorum a Romulo usque ad Carolum V (Venetiis, Impensis Iacobi Stradæ Mantuani). Hic legere potes A Gaio Iulio Caesare illi Fasti numismatibus capita imperatorum exhibentibus illustrantur. Illae imagines e libro numismatistae Iacobi Stradae Epitome thesauri antiquitatum... (1553) sumptae sunt.
- 1557 : Epitome Pontificum Romanorum a s. Petro usque ad Paulum IIII gestorum... (Venetiis, Impensis Iacobi Stradæ Mantuani) Hic legere potes
- 1557 : Romani pontifices et cardinales S. R. E. ab eisdem a Leone IX ad Paulum papam IV per quingentos posteriores a Christi natali annos creati, Venetiis, apud Michaelem Tramezinum Hic legere potes
- 1558 : Fastorum libri V a Romulo rege usque ad imp. Caesarem Carolum V Austrium Augustum ejusdem in fastorum libros commentarii, Venetiis, ex officina Erasmiana Vincentii Valgrisii. Hic reeditionem anni 1588 legere potes Notabile est seriem Imperatorum Romanorum usque ad Panvinii aetatem continuari.
- 1558 : Reipublicae. Romanae commentariorum libri tres... (Venetiis, apud Vincentium Valgrisium) Hic legere potes Tripertitus est hic tractatus : in prima parte Urbs Roma inscripta Panvinius de topographia Urbis antiquae disserit, cui parti addita editio princeps opusculi Sexti Rufi de Regionibus Urbis[1] et poema Rutilii Numatiani de Reditu suo[2] (secunda editio post principem) et opusculum Publii Victoris de regionibus Urbis[3] ; in secundo libro Civitas Romana inscripto de magistratibus et sacerdotiis, in tertio Imperium Romanum inscripto de provinciis disserit. Universo operi permultae veteres inscriptiones inclusae sunt[4].
- 1558 : De ludis saecularibus liber, Venetiis, apud Vincentium Valgrisium. Hic legere potes Sequuntur libelli de sibyllis et carminibus sibyllinis et de antiquis Romanorum nominibus Hic legere potes .
- 1568 : Chronicon ecclesiasticum a C. Julii Caesaris dictatoris imperio, usque ad imp. Caesarem Maximilianum II..., Coloniae, apud Maternum Cholinum. Hic legere potes Totus hic liber in tabula chronologica consistit.
- 1568 : Historia B. Platinae de vitis pontificum Romanorum, a D.N. Iesu Christo usque ad Paulum II Venetum papam, longe quam antea emendatior, doctissimarumque annotationum Onuphrii Panvinii accessione nunc illustrior reddita., Coloniae, apud Maternum Cholinum. Panvinius librum Platinae de pontificibus ad tempus suum perduxit atque auxit.
- 1568 : XXVII Pontificum maximorum elogia et imagines accuratissime ad vivum aeneis typeis delineatae... Romae : Ant. Lafrerii formeis. Hic legere potes Imaginibus paparum ornatus liber.
Posthuma opera sunt :
- 1570 : De Praecipuis urbis Romae, sanctioribusque basilicis, quas septem Ecclesias vulgo vocant, liber Romae, apud haeredes Antonii Bladi. Hic legere potes[5]
- 1571 De triumpho commentarius, Venetiis, apud Michaelem Tramezinum. Hic legere potes Reed. 1575 et 1600 etc. Textus e fastorum commentariis excerptus est sed quattuor tabulis aeneis typis impressis magnifice illustratur ; quae tabulae a Stephano Dupérac, pictore et scalptore Gallico[6] iam anno 1565 confectae erant Hic tabulas videre potes in fine.
- 1589 : de Primatu Petri & apostolicae sedis potestate libri tres contra centuriarum auctores... Veronae : apud Hieronymum Discipulum Hic editionem 1591 legere potes
- 1600 : De ludis circensibus libri II : De triumphis, liber vnus. Quibus vniuersa ferè Romanorum veterum sacra ritusq. declarantur, ac figuris aeneis illustrantur. ... Cum rerum memorabilium indice, Venetiis : Apud Ioannem Baptistam Ciottum Senensem. Hic legere potes Reed. 1601, 1642, 1681 etc. Liber multis et elegantissimis imaginibus ornatus a Stephano Dupérac iam anno 1565 aeri incisis[7] ; quarum pleraeque ex antiquis numismatibus vel marmoribus sculptis ductae dicuntur (potius tamen e delineationibus Pyrrhi Ligorii : nam numismata dubiae fidei sunt[8]).
De Panvinianae scientiae aestimatione
recensereNon tam cum Fulvio Ursino vel Antonio Augustino vel Carolo Sigonio aequari potest Onuphrius Panvinius : nam saepe compilator fuisse videtur qui non multum de suo conferebat. Porro Graece nesciebat nec iudicio critico redundabat[9]. Quae fortasse causa fuit cur hoc asperum et severum iudicium in quadam epistula familiari Fulvii Ursini ad Antonium Augustinum legamus : il frate Onofrio è un piantatore di carota, secondo dice il vulgo[10]. Augustinus et ipse, quamvis benevolentior in amicum sibi magnam reverentiam exhibentem, non negabat menda nonnulla operibus Panvinii inesse[11].
Nihilominus frater Augustinianus egregia amplitudine propositi sui insignis erat : nam omnem vitam Romanam antiquam in ingentem encyclopaediam centum libris digestam comprendere volebat, cuius adumbrationem manu sua scriptam nobis reliquit[12]. Praeterea ab anno 1564 optimos opifices ad sese adlexit atque magna cura imagines antiquitates Romanas illustraturas praeparabat.
Notae
recensere- ↑ Pp. 219-241.
- ↑ Pp. 255-286.
- ↑ Pp. 242-254. Primum apud Aldum Venetiis in lucem prodierat. Vide Ferrary, op. laud., 138-145 (interpolatos esse libellos de regionibus existimat).
- ↑ Editio aucta Parisiis anno 1588 in lucem prodiit.
- ↑ Reeditio Coloniae 1588
- ↑ De cuius collaboratione cum Onuprio Panvinio vide : Emmanuel Lurin, Etienne Dupérac, graveur, peintre et architecte (vers 1535 ?-1604). Un artiste-antiquaire entre l’Italie et la France Hic legere potes
- ↑ Ferrary, op. laud. 29-38.
- ↑ Quod Antonius Augustinus iam cognoverat (Dialogos de medallas, 1587 : 131-132). De quo vide etiam Tomasi Velli (2007), 'Pirro Ligorio, tra ricostruzione antiquaria e invenzione : i circhi e le naumachie di Roma' in Testi, immagini e filologia nel XVI secolo : 225-246.
- ↑ Ferrary, op. laud. : 167.
- ↑ 19 Octobris 1566 in Wickersham-Crawford, Inedited letters..., PMLA 1913 : 584.
- ↑ Ita in epistola 20 Febr. 1573 (Panvinius iam obierat) ad Fulvium Ursinum scribit : il buon F. Onofrio in molte cose precipitava il giudizio. (Opera omnia VII, 252).
- ↑ Ferrary, op. laud.
Si vis plura legere
recensere- Dizionario Biografico degli Italiani, 2014, vol. 81. Hic legere potes
- Iohannes Ludovicus Ferrary, Onofrio Panvinio et les antiquités romaines, Romae, 1996. (Collection de l'École française de Rome ; 214) Hic legere potes
- T.B. Hilinski, A study of De ludis circensibus libri ii by Onofrio Panvinio, Fordham Univ. New York 1965.
- Marcus Mayer i Olivé, El canon de los humanistas de su tiempo interesados en la epigrafía y las antigüedades clasicas segun el criterio de Onofrio Panvinio in 'Sylloge Epigraphica Barcinonensis' viii, 29-65 Hic legere potes
- D.A. Perini, Onofrio Panvinio e le sue opere, Romae, 1899.