Aperire sectionem principem
Robertus Henricus Bullock-Marsham, magistratus stipendiarius Anglicus, anno 1905 depictus

Magistratus est munus publicum vel quidam, qui hoc munus sustinet. Potestates iudiciarias vel legiferas aut exsecutivas habet. Quo sensu lato apud Romanis antiquis adhibebatur. In linguis hodiernis ad sensum iudiciarium restringitur, sed sententia iuris dictionibus variat. In civitatibus legis communis magistratus genus iudicis significat; in civitatibus legis civilis et iudices et procuratores comprehendere solet.

Apud Romanos antiquosRecensere

Lex communisRecensere

In civitatibus legis communis magistratus est iudex qui delicta minora iudicat, cui commissio pacis mandatur; itaque etiam iudex pacis appellari potest.[2]

Lex civilisRecensere

Magistratus in civitatibus legis civilis et iudices et procuratores (prosecutores) comprehendere potest. In Francia, exempli gratia, sunt duo genera magistratuum: magistratus sedilis vel sedens (magistrat du siège, magistrat assis), hic est iudex, et magistratus auditorii vel stans (magistrat du parquet, magistrat debout), hic est procurator.

NotaeRecensere

  1. Lewis et Short, s.v. "magistratus".
  2. Black's Law Dictionary, s.v. "[1]".

Nexus interni