Ius civile est pars iuris privati, quae commercia privatorum moderatur.

De definitione antiqua

recensere
  • Ulpianus nam dicit: «Publicum ius est quod ad statum rei romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. Publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus constitit. Privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus»[1].
  • Ulpianus dicit: «Ius civile est, quod neque in totum a naturali vel gentium recedit nec per omnia ei servit: itaque cum aliquid addimus vel detrahimus iuri communi, ius proprium, id est civile efficimus»[2].
  • Isidorus hispalensis dicit: «Quid sit ius civile? Ius civile est quod quisque populus vel civitas sibi proprium humana divinaque causa constituit»[3].

De definitione hodierna

recensere

Ius civile constat ex iuribus familiae, hereditatis, rerum, obligationum ex conventionibus atque ex delictis.

In Italia non facile distinguitur inter ius privatum et ius civile, quia regulae iuris civilis una cum illis iuris mercatorii continentur a Codice Civili anni 1942.

Nexus interni

Nexus externi

recensere