Domitius Ulpianus
clarissimus iuris consultus
(Redirectum de Ulpianus)
– Ulpianus, Digesta 1.1.10.1
Domitius Ulpianus (natus Tyri die ignoto; mortuus Romae anno 223) fuit clarissimus iuris consultus. Ab anno 222 praefectus praetorio imperatoris Alexandri Severi erat. Constitutiones Theodosii II et Valentiniani III anno 426 editae putant Ulpianum unum ex quinque maioribus iuris consultis cum Gaio, Papiniano, Paulo et Modestino esse.
De cursu honorum
recensereInter 202 et 209 a libellis Augusti fuit, deinde ab anno incerto usque ad annum 222 praefectus annonae, postremo vero vitae anno (222-223) praefectus praetorio. Coram Alexandro Severo ab ipsis praetorianis seditionem moventibus interfectus est.
Opera
recensere- Institutiones ad tirones et studentes destinatae. Praeclarum est prooemium huius libri quia a compilatoribus sexti saeculi electum est quod prooemium Digestorum fieret.
- LI libri ad Sabinum de iure civili, qui amplissimis commentariis ad tres libros iurisconsulti primi saeculi Sabini Masuri constabant. Multa excerpta illorum librorum in Iustiniani Digestis leguntur, sed amputata omissis argumentationibus et diversis opinionibus. Parva excerpta integra et quinto saeculo exarata in codice quodam rescripto Bibliothecae Vaticanae[1] feliciter servata sunt.
- Libri ad edictum, in Digestis Iustiniani excerpti, qui commentariis edicti praetoriani constabant.
- Liber singularis regularum
Sententiae
recensere- Ius est ars boni et aequi
- Princeps legibus solutus est
- Quod principi placuit legis habet vigorem
- Iuris sententiae sunt haec: honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere
- Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi
- Volenti non fit iniuria
Notae
recensere- ↑ Vat. Lat. 5766. De comparatione vide Dario Mantovani, Les juristes écrivains de la Roma antique, 2018 ː 31-37.
Nexus externi
recensere- Opera Ulpiani aut de Ulpiano apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- De Ulpiano in A dictionary of Greek and Roman biography and mythology, I, Londinii, anno 1870, v. 3, pp. 2178 (Anglice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |