Vide etiam paginam discretivam: Verona (discretiva).

Vērōna[1][2] (-ae, f.) est urbs Italiae et municipium, circiter 259 960 incolarum, ad ripas fluminis Athesis in regione Venetia situm, caput provinciae Veronensis atque sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae. Omnium urbium Italiae Verona est duodecima quod ad numerum incolarum pertinet. Ob architecturam et formam urbanam per duo millennia sine interruptione evolutas urbs Veronensis in indice hereditatis mundialis UNESCO anno 2000 inscripta est. Urbani Veronenses[3] appellantur.

Wikidata Verona
Res apud Vicidata repertae:
Verona: insigne
Verona: insigne
Civitas: Italia
Locus: 45°26′19″N 10°59′34″E
Numerus incolarum: 255 588
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Verona

Gestio

Praefectus: Damiano Tommasi
Consilium: Verona city council
Procuratio superior: Provincia Veronensis

Geographia

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Monacum, Pietas Iulia, Nemausus, Salisburgum, Bethleem, Ra'anana, Mexatum, Ningbo, Sanctus Iudocus ten Hoye, Cassovia, Nagahama, Fresno, Albania, Bathys, Detmolda, Korçë, Vamanga, Lupiae, Jagodina, Iconium, Corcyra, Corcyra, Zintan, Zhuji, Tyrana, Prilapum, Namwon, Kragujevac, Casanum, Ioannesburgum, Hancheum, Serpuchovia

Tabula aut despectus

Verona: situs
Verona: situs
Amphitheatrum Veronense nocte visum

Homines mediaevales qui situm Veronae haud sciverunt nomen tantum cognoverunt e rege illo Theoderico quem epici Theodisci Dietrich von Bern, scil. "Theodericum Veronensem" appellabant, atque propter regem Langobardorum Alboinum Veronae iussu mulieris suae anno 572 necatum. Simili modo nomen huius urbis cognoscunt recentiores ob res litterarias. Dantes Alagherius "Paradisum" suum (tertiam partem Divinae Comoediae) Canfrancisco Scaligero, domino Veronae, dicavit.[4] Historia ludi scaenici Shakesperiani (e fabula Italica conversi) de Romeo et Iulietta, familiarum Veronensium prolibus, Veronae in urbe evolvitur.

Origo et historia

recensere
 
Pons Marmoreus aevo Romano constructus

Pagum Veronensem homines aevi Neolithici coluerunt. Historia prae-Romana urbis Veronae ambigua erat. Plinius maior enim Rhaetis et Euganeis hanc urbem attribuit,[5] Celtis Cenomanis Ptolemaeus,[6] sed recentissime necropolis Cenomanorum, saeculis III–I a.C.n. usitata, sub seminario episcopali hodierno effossa est.[7] A Romanis, duce Gnaeo Pompeio Strabone, ad ripam Athesis dextram anno 89 a.C.n. colonia iuris Latini iuxta legem Pompeiam de Transpadanis condita est, a Brixia deducta si carmen Catullianum vera refert;[8] ibi mox natus est poëta ipse Gaius Valerius Catullus.[9] Ab anno 49 a.C.n. Verona fuit municipium tribus Publiliae sub regione X (Venetia et Histria). Muros urbanos restituit imperator Gallienus, qui longissimum urbi nomen concedit "Colonia Augusta Verona Nova Gallieniana". Ibi concurrebant viae Postumia et Claudia Augusta.

 
Porta Nova

Veronam oppugnavit Constantinus I, contra Maxentium bellum civile gerens, deditionemque cito accepit medio anno 312.[10] Ibi Theodericus anno fere 488 Odovacarem debellavit[11] aulamque suam interdum instituit. Veronae die 28 Iunii 572/573 rex Langobardorum Alboinus a muliere sua necatus est: iusserat enim vinum ea inferendum in poculo e capite patris confecto.[12] Ibidem die 15 Maii 589 rex Authari Theudelindam in matrimonium duxit.[13] Adelchis, ultimi regis Langobardorum filius, a Carolo Magno persecutus, Veronae anno 774 breviter refugium petivit. Annos fere 350 Verona urbs regalis et imperialis fuit, episcopis ibi iussu imperatorum institutis. Ibi rex et imperator Berengarius I die 7 Aprilis 924 prope ecclesiam S. Petri in Castello (hodie deletam) necatus est. Die 3 Ianuarii 1117 gravis terrae motus amphitheatrum partim in ruinas deiecit ecclesiasque fere omnes destruxit.

 
Imago veteris urbis

Medio saeculo XII commune Veronensium, duce imprimis episcopo Tebaldo, libertatem urbis vindicavit, ubi anno 1184 papa Lucius III, a Roma profugus, Concilium Veronense tenuit, adeunte etiam imperator Friderico Barbarossa. Concilio concluso bullam "Ad abolendam" de haeresibus exstirpandis emiserunt. Lucius III Veronae mortuus est die 25 Novembris 1185. Eodem die successor Urbanus III electus in ecclesia S. Petri in Castello coronatus est. Verona mox sub familiae Scaligerorum (della Scala) dominatione cecidit. Medio amphitheatro anno 1278 iussu Alberti Scaligeri Cathari 166 Sirmionenses combusti sunt.

Ab anno 1405 usque ad annum 1797, Verona ad Rem Publicam Venetiae pertinuit.

Anno 1944 urbem Veronam classes aëreae Civitatum Foederatarum sociorumque graviter afflictaverunt. Die 24 Aprilis 1945 milites Germani ab Italia recedentes pontes Marmoreum Romanum Scaligerumque mediaevalem deleverunt, sed ambo annis 1949-1957 stylo historico et lapidibus priscis restructi sunt.

Situs et monumenta

recensere
 
Forma urbis Veronae anno 1819 descripta (Giovambatista Da Persico, Descrizione di Verona e della sua provincia. Veronae, 1820)

Situm Veronae Liutprandus Cremonensis medio saeculo X sic descripsit:

Fluvius Athesis, sicut Tiberis Romam, mediam civitatem Veronam percurrit. Super quem ingens marmoreus miri operis miraeque magnitudinis pons est fabricatus. A laeva autem parti fluminis, quae est quilonem versus posita, civitas est difficili arduoque colle munita, adeo ut, si ea pars civitatis, quam memoratus fluvius dexteram alluit, ab hostibus capiatur, ea tamen viriliter possit defendi. In huius vero collis summitate preciosi operis est ecclesia fabricata, in honore beatissimi Petri apostolorum principis consecrata.[14]

Inter monumenta aevo Romano aedificata hodieque servata praecellunt Amphitheatrum sive Arena, Pons Marmoreus seu Ponte Pietra, Porta Iovia seu Porta Borsari et Arcus Gavius; adduntur Porta Leonum (ita a recentioribus nuncupatum) et ruinae Theatri Romani iuxta ripam sinistram fluminis saeculo XIX effossae. Sub arco Gavio monstrantur lapides via Postumiae.

 
Platea Herbarum
 
Domus quae "Iuliettae" dicitur

Monumentorum Christianorum antiquissima hodie exstantia post terrae motum aedificata sunt. Basilica Sancti Zenonis urbis patroni, annis 1123-1135 reconstructa est eo loco, extra urbis limitem, ubi sepulchrum Zenonis iam a saeculo IV stat, regisque Pippini sepulchrum qui die 8 Iulii 810 mortuus est. Campanile huius basilicae a Dante Alagherio in Divina Comoedia commemoratur;[15] statua Sancti Zenonis mediaevalis in porticu basilicae monstratur. Ecclesia cathedralis S. Mariae Matricularis, in ruinis duarum ecclesiarum a terrae motu deletarum episcopis Tebaldo et Omnibono aedificata et die 13 Septembris 1187 dedicata, saeculis XIV et XV partim refecta est. Tali modo ecclesia SS. Firmi et Rustici anno 1143, basilica Sancti Laurentii anno 1177 et ecclesia Sanctae Mariae Antiquae anno 1185, ecclesia Sanctorum Apostolorum anno 1194 super fundamenta ecclesiarum antiquarum constructae sunt: ecclesia S. Mariae Antiquae fuit sacellum familiae Scaligerorum. In magna ecclesia Sanctae Anastasiae a Dominicanis anno 1290 incepta, anno 1481 confecta, anno 1490 Gulielmus de Bibra legatus Germanicus et pontificalis sepultus est; ibidem anno 1776 schola campanaria, artis campanariae Veronensis incunabulum, constituta est.

Platea Herbarum (Piazza delle Erbe) eo loco patet ubi olim Romani forum urbis designaverunt. Ad hanc plateam stat Domus Mercatorum, anno 1210 e ligno constructa, anno 1301 iussu Alberti I Scaligeri e lapidibus refecta. Ibi etiam monstrantur Domus Mazzanti privatae (Case Mazzanti), aevo medio aedificati, muris exterioribus picti: Verona enim saeculo XVI a peregrinatoribus "urbs picta" appellata est.

Iuxta plateam Dominorum (Piazza dei Signori) aedificia publica surgunt: palatium Communis saeculo XII erectum, anno 1219 post incendium refectum; palatium Tribunalis (Palazzo di Cansignorio) cuius turris anno 1363 confecta est; palatium Potestatis (Palazzo del Podestà) saeculo XIII exeunte confectum. Ibidem stat lobia seu porticus Consilii (Loggia del Consiglio) a fratre Iucundo Veronensi iussu imperatoris Maximiliani anno 1476 aedificata. Anno circiter 1356 constructus est Pons Scaliger munitus, iussu Cangrandis II a Gulielmo Bibensaquam designatus, iuxta quem Castellum Vetus Scaligerorum eisdem annis inceptum est et anno 1376 confectum.

Incolae noti

recensere

Ecclesia Catholica Romana

recensere

Sedes Dioecesis Veronensis est urbs Verona; templum principale est ecclesia cathedralis S. Mariae Matricularis. Est episcopatus Ecclesiae Catholicae Romanae sub patriarchatu Venetiarum. Ab anno 2007 Iosephus Zenti est episcopus Veronensis.

Ludi athletici

recensere

Hellas Verona Football Club et AC Chievo Verona pediludii urbis turmae sunt.

Fractiones, vici et loci in municipio

recensere

Historica media urbs

recensere

Città antica, Cittadella, San Zeno, Veronetta.

Novi vici urbani

recensere

Borgo Trento, Valdonega, Borgo Venezia (cum Borgo Trieste), Porto San Pancrazio, Borgo Roma, Santa Lucia, Borgo Milano (cum locis: Clivi et Saval), Golosine, Ponte Crencano.

Fractiones

recensere

Avesa, Quinto, Santa Maria in Stelle, Mizzole, Montorio, San Michele, Cadidavid, Fanum Sancti Maximi iuxta Athesim, Parona, Quinzano.

Circumscriptiones

recensere

Loci praeclari

recensere
 
Vexillum Marchionatus Veronensis

Municipia finitima

recensere

Bussolengo, Buttapietra, Castel d'Azzano, Grezzana, Mezzane di Sotto, Negrar, Pescantina, Roverè Veronese, San Giovanni Lupatoto, San Martino Buon Albergo, San Mauro di Saline, San Pietro in Cariano, Sommacampagna, Sona, Tregnago, Villafranca di Verona.

  1. De vocalibus longis cf. Catullum 35.3, 67.34, 68.2. "Verona" hodie Italice et Venetice. Graece Οὐήρωνα, Οὐήρων, Βερώνη (Ptolemaeus, Geographia 3.1.31; Strabo, Geographica 4.6.8, cf. 5.1.6; Procopius, Bellum Gothicum 2.29, 3.3, &c.)
  2. "Verona, Colonia Augusta Verona, Veronensis, Veronensium urbs, Veronia, Vicentinus (!)": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) [https://www.bavarikon.de/object/bav:BSB-MDZ-00000BSB00050912 1 2 3}
  3. Tacitus, Historiae 3.8
  4. Dantes Alagherius, Epistulae 17; cf. Divina Comoedia "Paradisus" 17.76-78 et alibi
  5. Plinius, Naturalis historia 3.130
  6. Ptolemaeus, Geographia 3.1.31; cf. Livius, Ab Urbe condita 5.35
  7. Laffranchi et al. (2019)
  8. Iustinus, Epitome Trogi 20.5.8; Catullus 67.34
  9. Ovidius, Amores 3.15.7; Martialis 10.103; Plinius, Naturalis historia 36.48
  10. Panegyrici Latini 9.9
  11. Iordanes, De origine actibusque Getarum 57.
  12. Marius Aventicensis, Chronica; Gregorius Turonensis, Historia Francorum 2.41; Paulus Diaconus, Historia gentis Langobardorum
  13. Procopius, Bellum Gothicum 3.5; Paulus Diaconus, Historia gentis Langobardorum 3.29
  14. Liutprandus Cremonensis, Antapodosis 2.40
  15. Dantes Alagherius, Divina Comoedia "Purgatorium" 18

Bibliographia

recensere
Fontes antiqui et mediaevales
Opera antiquiora
Opera recentiora

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Veronam spectant.
Capita provinciarum metropoleonque Italiae

Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium

Civitates ad viam imperii sitae