De origine actibusque Getarum
De origine actibusque Getarum vel Getica est opus de rebus gestis Gothorum, Latine scriptum anno 551 a clero Iordane.
HistoriaRecensere
Summarium est Cassiodori perditi operis Libri XII De Rebus Gestis Gothorum titulo, rege Theodorico iubente compositi. Iordanis documentum magni momenti est ad clarandam historiam populorum « barbaricorum » dictorum et ad sciendam antiquitatem Romanam posteriorem[1]. Inter illustria proelia quae ibi descripta sunt, inveniuntur direptio Romae ab Alarico Io atque Pugna Catalaunica quae, anno 451, opposuit Attilae Hunnos gregibus ad Aetii Romanos iunctis. Ad illam Geticam, Historia Romana eiusdem historici annexa est.
Nexus externiRecensere
- Textus Iordanis in www.theLatinLibrary.com (Latine)
- The Origin and Deeds of the Goths a Carolo C. Mierow Anglice conversum (Anglice)
NotaeRecensere
- ↑ Katalin Escher, Le dossier Attila, Errance, 2007, p. 30
Nexus interni
- Iordanes, auctor operis
- Theodoricus rex Ostrogothorum, qui opus iussit
- Historiographia