Wikidata Casanum
Res apud Vicidata repertae:
Casanum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 55°47′27″N 49°6′52″E
Numerus incolarum: 1 243 500
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Казан, Qazan

Gestio

Praefectus: İlsur Mätşin
Consilium: Q21639995
Procuratio superior: Tatarstania

Geographia

Superficies: 425.3 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Aviastroitel'nyy Rayon, Vakhitovsky district, Kirovsky district, Moskovsky District, Novo-Savinovsky District, Privolzhsky District, Sovetsky City District, Kazan
Territoria finitima: Zelenodolsky District, Vysokogorsky District, Pestrechinsky District, Laishevsky District, Verkhneuslonsky District

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Jūrmala, Attalea, Iedda, Constantinopolis, Brunsvicum, Bryan, College Station, Hyderabad, Urbinum, Nursultan, Astrachanum, Crasnoiarium, Celiabinsca, Verona

Casanum[1] (Russice Казань, Kazan' ; Tatarice Казан, Qazan) est urbs et caput Tatarstaniae, autonomae Foederationis Russicae reipublicae, ad flumen Rham in ostio Casancae fluminis situm. Circa 1259 milia incolarum habet (anno 2022).

Casani partis mediae (ubi et Cremlinus Casanensis situs est) de Volga despectus

Casanum est valens industriae (ut plurimum, constructionis machinarum), commercii, scientiae et culturae sedes (hac in urbe sunt quaedam universitates studiorum, e.g. Universitas Foederalis Casanensis, Universitas Nationalis Exploratoria Technica Casanensis et Universitas Publica Medica Casanensis, atque nonnulla theatra et musea). Stationem ferriviarum, portum et aeriportum habet.

Historia urbisRecensere

Casanum conditum est anno 1005 ut castrum Bulgariae Regni. Anno 1177, primo commemoratum est in annalibus Ruthenicis. Saeculis tertio decimo et quarto decimo erat valens mercaturae et politicae Ordae Aureae sedes. Anno 1438, urbs facta est caput regni sui iuris. Anno 1552, Casano a copiis tzaris Moscoviensis Ioannis IV expugnato, regnum Casanense factum est pars regni Russici. Anno 1708, urbs facta est metropolis gubernii Casanensis (annis ab 1719 ad 1775 etiam sedes administrativa provinciae Casanensis huius gubernii erat). Anno 1804 Universitas Casanensis hac in urbe condita est. Ab anno 1920, Casanum fuit metropolis Tataricae Autonomae Rei Publicae Sovieticae Socialisticae (partis Russicae SFSR). Ab anno 1990, est metropolis Rei Publicae Tatarstaniae Foederationis Russicae. Anno 2005 ferrivia subterranea aperta est.

NotaeRecensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Casanum spectant.
  • Pagina de Casano Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)