Tatarstania[1][2] (Russice et Tatarice Татарстан) vel plenius Res Publica Tatarstania (Russice Республика Татарстан, tr. Respublika Tatarstan; Tatarice Татарстан Республикасы, tr. Tatarstan Respublikası), est subiectum Foederationis Russicae, anno 1920 ut res publica sovietica socialistica autonoma creatum, et anno 2000 in Russicum Districtum Foederalem Subvolgensem inclusum, metropolim habens Casanum. Aliae urbes regionis Lintres Ripariae, Bugulma et Albuga sunt. Bulgaria est urbs antiqua.

Wikidata Tatarstania
Res apud Vicidata repertae:
Tatarstania: insigne
Tatarstania: insigne
Tatarstania: vexillum
Tatarstania: vexillum
res publica
Civitas: Russia
Locus: 55°33′0″N 50°56′0″E
Nomen officiale: Татарская Советская Социалистическая Республика, Татарстан
Situs interretialis

Forma

Area: 67 847 chiliometrum quadratum
Caput: Casanum

Gestio

Praefectus: Alexey Pesoshin

Vita

Incolae: 3 894 120
Sermo publicus: Russica, lingua Tatarica
Zona horaria: Tempus Mosquanum, Europe/Moscow, UTC+3
Moneta: Rubelus Russicus

Commemoratio

Paean: National Anthem of the Republic of Tatarstan

Sigla

Siglum autoraedarum: 16, 116

Tabula aut despectus

Tatarstania: situs
Tatarstania: situs
Tabula geographica Tatarstaniae

Tatarstania, aream 67 847 km2 habens, sita est in medio Russiae Europaeae in planitie Europaea Orientali loco confluxus Rhae et Kamae fluminum. Cum regionibus Kirovensi, Ulianovskensi, Samarensi et Orenburgensi atque rebus publicis Baschkiria, Mari El, Udmurtia et Tschuvaschia contermina est.

In Tatarstania sunt circa 3 869 milia incolarum (anno 2016), ut plurimum ad gentes Tatarorum (52,9 % anno 2002) et Russorum (40 % anno 2002) pertinentium. Linguae publicae sunt lingua Russica et lingua Tatarica.

Volga (cum Sviaga et Utka et Casanca accolis), Cama, Album et Viatca sunt flumina Tatarstaniae maxima.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 55°33′0″N 50°56′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tatarstaniam spectant.