Divisio administrativa Russiae aliquoties mutata est.

Historia recensere

Ruthenia antiqua (sive Russia Kioviensis dicta) in ditiones sub potestate ducum gentis Rurici dividebatur, dein autem (potissimum post invasionem Mongolo-Tatarorum) formati sunt ducatus Ruthenici varii –terrae suorum iurum-, quarum numerus gradatim amplificabatur.

Postquam Magnus Ducatus Moscoviae multos alios ducatus Ruthenicos adiunxit, extremo saeculo quindecimo regnum Russicum unitum formatum est, quod saeculis a sedecimo ad initium saeculi duodevicesimi in circulos[1] (Russice, in nominativo et accusativo plurali, уезды, tr. uezdy) dividebatur. Anno 1708 decretum tzaris Petri I gubernia[2] (губернии, tr. gubernii) introduxit, quo anno Russia divisa est in gubernia octo: Archangelopolitanum, Asoviense, Casanense, Ingermanlandicum (anno 1710 in Petropolitanum transformatum), Kioviense, Moscuense, Smolenscense, et Siberiense. Saeculis sequentibus tamen multa gubernia nova in Imperio Russico formata sunt. Circuli autem in gubernia (annis ab 1719 ad 1775 enim in provincias[3] guberniorum) includebantur. Praeterea, a saeculo undevicesimo regiones (области, tr. oblasti) ut subdivisiones administrativae gradus guberniorum in hoc imperio exsistebant.

Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, post res novas Octobres declarata, partem maximam Imperii Russici eiusque divisionem administrativam hereditatem cepit, sed Russia sub potestate Bolsevicorum reformata hac in terra iam annis primis regiminis Sovietici formatae sunt subdivisiones "nationales": res publicae Sovieticae socialisticae autonomae, regiones autonomae et districtus (circuli) nationales (dein etiam in "autonomos" renominati). Ad annum 1930 gubernia regionesque RSFSR unita sunt in partes Unionis Sovieticae ab anno 1922) territoria (края, tr. kraja) septem, regiones (области, tr. oblasti) sex et res publicas Sovieticas socialisticas autonomas (regiones autonomae et districti vel circuli nationales autem ad territoria et regiones pertinebant). Annis sequentibus partes illae administrativae divisione nova affectae sunt, numerus regionum territoriorumque enim amplificabatur (numerus districtuum eorum enim mutabatur), idcirco ad annum 1959 divisio administrativa territorialis Russiae nova creata est, quae fere sine mutationibus ad annum 1992 exsistebat.

Foederatio Russica hodierna, quae initio divisionem administrativam RSFS Russicae cepit, est res publica, quae in "subiecta foederationis" (субъекты федерации, tr. subʺekty federacii) aequi iuris divisa est secundum constitutionem anni 1993. In Foederatione Russica fere omnes regiones autonomae RSFS Russicae priscae factae sunt res publicae Foederationis novae. Annis ab 2005 ad 2008 nonnulli districtus (circuli) autonomi cum regionibus certis uniti sunt, territoria nova formantes. Praeterea, subiecta Foederationis nunc inclusa sunt in octo districtus seu circulos foederales (федеральные округа, tr. federal'nye okruga), septem illorum anno 2000 et octavum anno 2010 formatos.

Subiecta Foederationis Russicae recensere

Foederatio Russica a 21 Martii 2014 octoginta quinque subiecta foederationis sibi postulat, quae sunt:

24 res publicae[4][5]
9 territoria
48 regiones[5]
1 regio autonoma
4 districtus autonomi
3 urbes dignitatis foederalis[4]
 
Tabula geographica subiectorum Foederationis Russicae ab anno 2014

Res publicae recensere

 

Viginti quattuor res publicae (республики) Russiae sunt:

Nomina Capita Numeri in tabula
Res publica Adygeia (Республика Адыгея) Maikop (Майкоп) 1
Res publica Altai (Республика Алтай) Ulala (Горно-Алтайск) 2
Res publica Baschkiria seu Baskiria (Республика Башкортостан) Ufa (Уфа) 3
Res publica Buriatia (Республика Бурятия) Udinium (Улан-Удэ) 4
Res publica Cabardino-Balcarica (Кабардино-Балкарская Республика) Naltschik (Нальчик) 7
Res publica Calmuccia (Республика Калмыкия) Elista (Элиста) 8
Res publica Carelia (Республика Карелия) Petri Fabrica (Петрозаводск) 10
Res publica Chakassia (Республика Хакасия) Abacanus (Абакан) 19
Res publica Crimaea (Республика Крым)[4] Sympheropolis (Симферополь) 22
Res publica Daghestania seu Dagestania (Республика Дагестан) Machaczkala (Махачкала) 5
Res publica popularis Donetskensis (Донецкая народная республика)[5] Fornaces (Донецк)
Res publica Ingussetia (Республика Ингушетия) Magas (Магас) 6
Res publica Karaczaevo-Circassica (Карачаево-Черкесская Республика) Čerkessk (Черкесск) 9
Res publica Komi (Республика Коми) Syktyvkar (Сыктывкар) 11
Res publica popularis Luganskensis (Луганская народная республика)[5] Pratalia (Луганск)
Res publica Mari El (Республика Марий Эл) Caesarocoxaga (Йошкар-Ола) 12
Res publica Mordovia (Республика Мордовия) Saranum (Саранск) 13
Res publica Ossetia Septentrionalis – Alania (Республика Северная Осетия – Алания) Vladicaucasia (Владикавказ) 15
Res publica Sacha (Iacutia) (Республика Саха (Якутия)) Iacutia (Якутск) 14
Res publica Tatarstania (Республика Татарстан) seu Tataria (Татария) Casanum (Казань) 16
Res publica Tschuvaschica seu Tsuvasica (Чувашская Республика) Tscheboxari (Чебоксары) 21
Res publica Tsetsenica (Чеченская Республика) Severa (Грозный) 6
Res publica Tuva (Республика Тыва, Тува) Kyzyl (Кызыл) 17
Res publica Udmurtica (Удмуртская Республика) Izum (Ижевск) 18

Territoria recensere

 

Novem territoria (края, in nominativo singulari край, tr. kraj) Russiae, qui interdum "ditiones", "provinciae" vel "regiones" appellantur, sunt:

Nomina Capita Numeri in tabula
Territorium Altaicum (Алтайский край) Barnaulia (Барнаул) 1
Territorium Camtschaticum seu Kamtschaticum (Камчатский край) Petropaulopolis (Петропавловск-Камчатский) 2
Territorium Crasnodarianum (Краснодарский край) Crasnodaria (Краснодар) 4
Territorium Crasnoiarense seu Krasnoiarense (Красноярский край) Crasnoiarium seu Krasnoiarium (Красноярск) 5
Territorium Fortunianum seu Chabarovskense (Хабаровский край) Fortunia seu Chabarovsk (Хабаровск) 3
Territorium Maritimum seu Primorskense (Приморский край) Vladivostokium (Владивосток) 7
Territorium Permicum seu Permiense (Пермский край) Permia (Пермь) 6
Territorium Stauropolitanum (Ставропольский край) Stauropolis (Ставрополь) 8
Territorium Transbaicalicum seu Transbaicalense (Забайкальский край) Tschita (Чита) 9

Regiones recensere

 

Quadraginta sex regiones (области, in nominativo singulari область, tr. oblastʹ) Russiae, quae etiam "provinciae" nonnunquam appellantur, sunt:

Nomina Capita Numeri in tabula
Regio Amurensis (Амурская область) Euangelistria (Благовещенск) 1
Regio Analeptriana (Ивановская область) Analeptria (Иваново) 9
Regio Aquitilietana seu Lipetzkensis (Липецкая область) Aquae Tilietanae (Липецк) 18
Regio Archangelopolitana (Архангельская область) Archangelopolis (Архангельск) 2
Regio Astrachanensis (Астраханская область) Astrachanum (Астрахань) 3
Regio Bielogrodensis seu Belgorodensis (Белгородская область) Bielogroda seu Belgorod (Белгород) 4
Regio Branscensis seu Brianskensis (Брянская область) Branscum seu Briansk (Брянск) 5
Regio Calugensis seu Kalugensis (Калужская область) Caluga seu Kaluga (Калуга) 11
Regio Celiabinscensis seu Tscheliabinskensis (Челябинская область) Celiabinsca seu Tscheliabinsk (Челябинск) 6
Regio Chersonensis (Херсонская область)[5] Chersonium (Херсон)
Regio Costromensis seu Kostromensis (Костромская область) Costroma seu Kostroma (Кострома) 14
Regio Iaroslaviensis (Ярославская область) Iaroslavia (Ярославль) 47
Regio Ircutensis (Иркутская область) Ircutia (Иркутск) 8
Regio Kaliningradensis (Калининградская область) Kaliningradum (Калининград) 10
Regio Kemerovensis (Кемеровская область) Carduelinum (Кемерово) 12
Regio Kirovensis (Кировская область) Kirov (Киров) 13
Regio Kurganensis (Курганская область) Kurgan (Курган) 15
Regio Kurschensis seu Kurskensis (Курская область) Kurscha seu Kursk (Курск) 16
Regio Leninopolitana seu Leningradensis (Ленинградская область) Petropolis (Санкт-Петербург), olim Leninopolis vel Leningrad (Ленинград) 17
Regio Magadanensis (Магаданская область) Magadanum (Магадан) 19
Regio Moscuensis (Московская область) Moscua (Москва) 20
Regio Murmanica seu Murmanensis (Мурманская область) Romana (ad Murmanum) seu Murmansk (Мурманск) 21
Regio Novogardiensis Inferior seu Nizhegorodensis (Нижегородская область) Novogardia Inferior (Нижний Новгород) 22
Regio Novogardiensis (Новгородская область) Novogardia Magna (Великий Новгород) 23
Regio Novosibirscensis seu Novosibirskensis (Новосибирская область) Novosibirscum seu Novosibirsk (Новосибирск) 24
Regio Omensis seu Omskensis (Омская область) Omium seu Omsk (Омск) 25
Regio Orenburgensis (Оренбургская область) Orenburgum (Оренбург) 26
Regio Orelensis (Орловская область) Orela seu Orel (Орёл) 27
Regio Pensensis (Пензенская область) Pensa (Пенза) 28
Regio Pscoviensis (Псковская область) Pscovia (Псков) 29
Regio Rostoviensis (Ростовская область) Rostovia ad Tanaim (Ростов-на-Дону) 30
Regio Resaniensis (Рязанская область) Resania (Рязань) 31
Regio Sachalinensis (Сахалинская область) Basilianum (Южно-Сахалинск) 32
Regio Samarensis (Самарская область) Samara (Самара) 33
Regio Saratoviensis (Саратовская область) Saratovia (Саратов) 34
Regio Simbiriensis (Ульяновская область) Simbirium (Ульяновск) 42
Regio Smolenscensis (Смоленская область) Smolenscum (Смоленск) 35
Regio Sverdloviensis seu Sverdlovskensis (Свердловская область) Catharinopolis (Екатеринбург), olim Sverdlovsk (Свердловск) 36
Regio Tamboviensis (Тамбовская область) Tambovia (Тамбов) 37
Regio Tomensis seu Tomskensis (Томская область) Tomium seu Tomsk (Томск) 38
Regio Tulensis (Тульская область) Tula (Тула) 40
Regio Tueriensis (Тверская область) Tueria (Тверь) 39
Regio Tumenensis (Тюменская область) Tumenum (Тюмень) 41
Regio Volodimiriensis seu Vladimirensis (Владимирская область) Volodimiria seu Vladimir (Владимир) 43
Regio Volgogradensis (Волгоградская область) Volgogradum (Волгоград) 44
Regio Vologdensis (Вологодская область) Vologda (Вологда) 45
Regio Voronegiensis (Воронежская область) Voronegia (Воронеж) 46
Regio Zaporizhiensis (Запорожская область)[5] Zaporizhia (Запорожье) (de facto Melitopolis)

Regio autonoma recensere

 

Sola regio autonoma (автономная область) Russiae est:

Nomen Caput
Regio autonoma Iudaica (Еврейская автономная область) Birobidžan (Биробиджан)

Districtus autonomi recensere

 

Quattuor districtus vel circuli (округа, in nominativo singulari округ, tr. okrug) autonomi Russiae sunt:

Nomina Capita Numeri in tabula
Districtus autonomus Chanty-MansiensisIugra (Ханты-Мансийский автономный округ – Югра), pars regionis Tumenensis Chanty-Mansijsk (Ханты-Мансийск) 2
Districtus autonomus Iamalo-Neneticus (Ямало-Ненецкий автономный округ), pars regionis Tumenensis Salechardum (Салехард) 4
Districtus autonomus Neneticus (Ненецкий автономный округ), pars regionis Archangelopolitanae Ripa Alba (Нарьян-Мар) 3
Districtus autonomus Tschucoticus (Чукотский автономный округ) Anadyr (Анадырь) 1

Urbes dignitatis foederalis recensere

 

Urbes dignitatis foederalis (города федерального значения) Russiae sunt:

1. Moscua (Москва);

2. Petropolis (Санкт-Петербург);

3. Sebastopolis (Севастополь)[4].

Districtus foederales Russiae recensere

Subiecta Foederationis Russicae inclusa sunt in octo districtus seu circulos vel pagos (in nominativo plurali округа, tr. okruga, in nominativo singulari округ, tr. okrug) foederales:

 

Nomina Capita
Districtus foederalis Medius (Центральный федеральный округ) Moscua (Москва)
Districtus foederalis Extremorientalis (Дальневосточный федеральный округ) Vladivostokium (Владивосток)
Districtus foederalis Meridianus (Южный федеральный округ) Rostovia ad Tanaim (Ростов-на-Дону)
Districtus foederalis Septentrio-Caucasicus (Северо-Кавказский федеральный округ) Thermae Constantinomontanae (Пятигорск)
Districtus foederalis Septentrio-Occidentalis (Северо-западный федеральный округ) Petropolis (Санкт-Петербург)
Districtus foederalis Sibericus seu Sibiricus (Сибирский федеральный округ) Novosibirscum (Новосибирск)
Districtus foederalis Subvolgensis (Приволжский федеральный округ) Novogardia Inferior (Нижний Новгород)
Districtus foederalis Uralensis (Уральский федеральный округ) Catharinopolis (Екатеринбург)

Notae recensere

  1. Atlas Russicus (Petropoli, 1745), p. 15: Ujezd, Territorium, districtus s. circulus, minor est provincia, sed maior divisionibus caeteris Geographicis, Stan, Wolost et Pogost." Сf. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. уезд.
  2. Atlas Russicus (Petropoli, 1745), p. 11: "Gubernija, Praefectura, gubernium"
  3. Atlas Russicus (Petropoli, 1745), p. 13: "Prowincija, Provincia"
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Cum res publica Crimaea et Sebastopolis urbs a 1821 Martii anni 2014 a Foederatione Russica ut subiecta eius acceptae sunt,[1] Ucraina adiunctionem earum ad Russiam illegalem esse declarat, ut partes suas eas aestimans (quod a multis terris mundi sustinetur).
  5. 5.0 5.1 5.2 5.3 5.4 5.5 Res publicae Donetskensis et Luganskensis et regiones Zaporizhiensis et Chersonensis mense Octobri anno 2022 adnexae sunt, omnibus paene civitatibus negantibus.

Nexus externi recensere