Regio Ircutensis[1] (Russice Иркутская область, tr. Irkutskaja oblast' ), in Siberia orientali sita, est subiectum Foederationis Russicae, anno 1937 creatum, et ab anno 2000 in eius Districtum Foederalem Sibericum inclusum. Cum territorio Crasnoiarensi in occidente, Iacutia in septentrio-oriente, territorio Transbaicalico in oriente, Buriatia in oriente meridieque et Tuva in meridie-occidente contermina, aream 774 846 chm2 et circa 2 410 milia incolarum (anno 2016) habet.

Wikidata Regio Ircutensis
Res apud Vicidata repertae:
Regio Ircutensis: insigne
Regio Ircutensis: insigne
Regio Ircutensis: vexillum
Regio Ircutensis: vexillum
regio
Civitas: Russia
Locus: 57°22′0″N 106°0′0″E
Situs interretialis

Fines

Forma

Area: 774 846 chiliometrum quadratum
Caput: Ircutia
Subdivisiones: Bratsky District, Ziminsky District, Irkutsky District, Tulunsky District, Usolsky District, Ust-Ilimsky District, Cheremkhovsky District, Alarsky District, Balagansky District, Bayandayevsky District, Bodaybinsky District, Bokhansky District, Zhigalovsky District, Zalarinsky District, Kazachinsko-Lensky District, Katangsky District, Kachugsky District, Kirensky District, Kuytunsky District, Mamsko-Chuysky District, Nizhneilimsky District, Nizhneudinsky District, Nukutsky District, Olkhonsky District, Osinsky District, Irkutsk Oblast, Slyudyansky District, Tayshetsky District, Ust-Kutsky District, Ust-Udinsky District, Chunsky District, Shelekhovsky District, Ekhirit-Bulagatsky District, Angarsky District, Irkutsk Urban Okrug, City of Sayansk, City of Ust-Ilimsk, Tulun Urban Okrug, Cheremkhovo Urban Okrug, Municipal Formation of the City of Zima, Municipal Formation of the City of Bratsk, Municipal Formation of the City of Usolye-Sibirskoye, Municipal Formation of the City of Svirsk, Ust-Orda Buryat Okrug

Gestio

Praefectus: Sergey Levchenko
Consilium: Irkutsk Legislative Assembly

Vita

Incolae: 2 375 021
Zona horaria: Tempus Ircutianum, Asia/Irkutsk

Sigla

Siglum autoraedarum: 38, 138

Tabula aut despectus

Regio Ircutensis: situs
Regio Ircutensis: situs

Urbes recensere

Caput et urbs regionis maxima est Ircutia (cum agglomeratione, quae Ircutiam Schelechovio et Angaropoli urbibus coniungit), ceterae urbes sunt Bodaibo, Brattica, Udinium Inferius etc.

Montes recensere

Saiani montes regionis sunt altissimi; iugum Baicalense et planities montana Baicalensis Borealis a Buriatia regionem separant. Media regione planities elata Leno-Angarensis patet, in confinio cum Iacutia et territorio Crasnoiarensi planities elata Viluica, in confinio cum territorio Transbaicalico Patomensis et Palmaria.

Hydrographia recensere

Baical lacus Siberiae maximus hic situs est et receptaculum aquae Bratticum lacus structilis immensus; alter lacus structilis receptaculum aquae Ust-Ilimense est. Flumina maxima Ieniseae accolae, Angara et Tungusca Inferior et Tungusca Transmontana in regione oriuntur; Biriussa et Ircutus et Ilimus et Occa Angarae accolae sunt. Etiam Lena flumen Siberiae maximum hic oritur; accolae eius Witimus et Kirenga et Cuta et Tschaia et Patoma Maior sunt.

Notae recensere

  1. ' Regio Ircutensis, distr. Mamsko-Tshuiensis, ad ripam fluminis Lena sinistram' [1][2]; ' Regio Ircutensis, distr. Kirensis, pag. Ssuvorki ' [3]; 'In terra novalis distr. Bodabjinskii reg. Ircutensis prope flumen Lena inventus est' [4];
    • seu Irkutensis, v.: Regio Irkutensis, ad oram Occidentalem lacus Bajkal, ad saxa in sylva laricina et in insula Olchon ad rupes' [5];
    • vel Irkutskensis, v.: 'URSS, regio Irkutskensis, distr. Sljudjanesis' [6];
    • vel Ircutscana, v. "Dioecesis Ircutscana Sancti Iosephi" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); constitutionem apostolicam.

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 57°22′0″N 106°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Ircutensem spectant.