Planities elata Viluica[1] (Russice Viljuiskoe plato) est planities elata in Sibiria, pars planitiei elevatae Sibiriae Mediae; in confinio territorii Crasnoiarensis et Iacutiae et regionis Ircutensis sita est. Area planitiei circa 80 milia chm2 est; altitudo maxima 962 m, altitudo media a 700 ad 900 m. Calcareis et dolomitibus et trappis planities elata composita est. Congelationis aeternae sub planitie Viluica altitudo usque ad 1,5 chm est; haec est orbis terrarum maxima.

Planities elata Viluica divortium aquarum Oleneci et Vilui cum accolis eius est; ambo ibi oriuntur. Tundra loca altiora planitiei Viluicae, silvitundra vel taiga laricina declivia operit.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 63°31′0″N 109°40′0″E, 66°45′0″N 114°0′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия