Congelatio aeterna[1] est solum, quod nunquam tabescit. Interdum ut pars cryolithozonae definitur.[2] Aquae telluricae et subterraneae in regionibus congelationis perpetuae semper congelatae sunt; etiam aestate calidiore non plus quam unum vel duo metra telluris superioris regelantur.

Congelationis aeternae horizon superior (Iamalia paeninsula anno 1992)

Area congelationis aeternae circa 65 000 000 chiliometrorum.2 Eurasiae (praecipue Sibiriae) et Americae partes septentrionales, insulae Oceani Arctici, Antarctica regiones congelationis aeternae sunt, Maxima altitudo congelationis aeternae prope Wiluium flumen Iacutiae inventa est anno 1982; 1370 metra est.

Color purpureus regiones congelationis perpetuae monstrat; lilacinus, regiones ubi tellus plus quam 15 dies per annum congelata est; roseus, regiones ubi terra congelatur, sed brevi tempore tabescit.

Constructio quaelibet in congelatione aeterna difficillior est, nam et fundamenta aedificiorum et sublices annosis regelationibus e terra expelluntur. Fodinarum terebratio etiam firmitate congelationis impeditur.

Nexus interni

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere