Glaciēs (-ēī, f.) est aqua statu gelatione solido, in quam plerumque ad et infra punctum liquefactionis (0°C, sive 32 °F vel 273.15 K) commutatur. In Tellure aliisque planetis,[1] in rebus Nubium Oortianarum, et ut glacies interstellaris(en) naturaliter fit. Quia solidum inorganicum et crystallinum est, minerale habetur. Secundum praesentes impuritates(en), sicut particulae soli vel bullae aeris, pellucida(en) aut aliquantulum haud pellucida(en) colore quasi caerulea et alba videri potest.

Mons glacialis in mari prope Jökulsárlón Islandiae fluctuatur.

Pro vectura aquatica in mari congelato navibus glacifractoriis utimur, quae ad glaciem comminuendam construuntur.

Diversae potiones, praecipue carbonatae, usitatissime cum cubis glacialibus offeruntur.

Aevo hodierno saepe cibaria in congelatorio refrigerantur.

Nexus interni

 
Glacies in arbore a pluvia conglaciante relicta.
  1. Planetis ad Solem proximis, inter quos Mercurio et Venere, non exclusis.

Bibliographia

recensere
  • Petrenko, V. F., et R. W. Whitworth. 1999. Physics of Ice. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780198518945.
  • Prockter, Louise M. 2005. Ice in the Solar System. Johns Hopkins APL Technical Digest 26(2). PDF.
  • Eichenseer, C. (1965). De lacu Brigantino congelato - Bodenseegefrörne. Constantiae: In aedibus confinium lacus (Latine et Theodisce)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad glaciem spectant.