Firn (Theodisce Helvetice, 'e priore anno') est névé partim concretum, genus nivis quae e superioribus hiemibus manet et in substantiam névé densiorem iterum crystallizatur. Quae est glacies inter stationes nivis et glaciei glacialis intermedia. Saccharum umidum videtur, sed tam durum est ut cum pala effodi haud possit. Eius densitas plerumque ab 0.4 g/cm³ ad 0.83 g/cm³ variat,[1] et sub nive quae ad caput glaciarii accumulatur saepe invenitur.

Homo exemplar e superficie glaciarii tollit. Firn inter nivem superficialem et caeruleam glaciarii glaciem facile videtur.
Ager firn ad summum Säuleck in Hohe Tauern.

Nives plumeae sub pondere superioris nivis stipatae? comprimuntur. Crystalla singula, quia prope punctum liquefactionis semiliquida et lubrica sunt, secundum alia crystallorum plana labi et interstitia opplere possunt, ad densitatem glaciei augendam. Crystalla, ubi inter se contingant, una coniunguntur, aerem inter se ad superficiem exprimentia vel in bullas comprimentia. Haec crystallorum metamorphosis celerius aestate fit, propter percolatione aquae inter crystalla; aestate quidem exacta, exitus est firn.

Altitudo minima ubi firn in glaciario accumulari potest finis firn et linea nivalis appellatur.

Nexus interni

  1. Cuffey, Kurt M.; Paterson, W. S. B. (3 Maii 2010). The Physics of Glaciers (quarta ed.). Elsevier. ISBN 978-0123694614 .

Bibliographia

recensere
  • Machguth, Horts, Mike MacFerrin, Dirk van As, Jason E. Box, Charalampos Charalampidis, William Colgan, Robert S. Fausto, Harro A. J. Meijer, Ellen Mosley-Thompson, et Roderik S. W. van de Wal. 2016. "Greenland meltwater storage in firn limited by near-surface ice formation." Nature Climate Change 6, no. 4 (Aprilis): 390–93. doi:10.1038/nclimate2899. Bibcode=2016NatCC...6..390M. PDF.
  • Müller, Fritz Battle, Toni Caflisch, et Gerhard Müller. 1976. Firn und Eis der Schweizer Alpen: Gletscherinventar. Turici:: ETH, Geographisches Institut.
  • Tielidze, Levan. 2017. Glaciers of Georgia. Cham: Springer International Publishing. ISBN 9783319505718.
  • Zatulovskiĭ, D. M. 1961. In Firn und Fels der Siebentausender: Gipfelsiege in Mittelasien. Lipsiae: F. A. Brockhaus.

Nexus externi

recensere