Aperire sectionem principem
Haec pagina parte terrae culta explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Ager" appellatur, vide Ager (discretiva).

Ager (agri, m.) est terra, aut saepta aut non, ab hominibus culta ut fruges (hoc est frumentum, vinum, oleum, et cetera) ferat,[1] vel ut saeptum pecorum sit. Cessare aut arari potest.

Latiore sensu, vocabulum ager urbi opponitur, vel etiam dicitur de toto civitatis fundo publico. In legibus agrariis Romanorum antiquorum distinguebantur ager peregrinus et ager Romanus, qui ipse in agrum publicum et agrum privatum dividebatur. In digestis de agro statutum est, ne habitatus sit: "ager est locus, qui sine villa est."[2]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "ager".
  2. Digesta 50.16.27

BibliographiaRecensere

  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!