Névé
Névé[1] est novum et granulare nivis genus, quod partim liquefactum, iterum glaciatum iterumque concretum, formam glaciei antecedit. Quod genus nivis cum formatione glaciariorum consociatur, per nivationem, quae dicitur.[2] Névé quod omne ablationis tempus exstat in firn commutatur, rem vetustiorem aliquantulumque densiorem, quae deinde in glaciem omnino glacialem fit, glaciem concretam et diuturnam.[3] Formatio glaciariorum per plures dies annosve fieri potest, secundum modum conglaciationis et liquefactionis. Névé in clivibus nartationis quotannis videtur, ubi haud multum amatur quia labinas nivis efficere potest.
Minima densitas glaciei névé est 500 kg/m3, quod dimidium fere densitatis aquae liquidae ad 1 atmosphaeram est.[4]
Vocabulum névé quamvis regionem alpinam attingere potest, ubi nix accumulatur, névé fit, glaciaria alit.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Appellatio Francogallica, formaliter ab adiectivo nivatus ducta.
- ↑ "Geol 33 Environmental Geomorphology". Hofstra University.
- ↑ Formula:Cite EB1911
- ↑ Glossary of Terms. . PhysicalGeography.net.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad névé spectant. |