Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Islandia
Res apud Vicidata repertae:
Islandia: insigne
Islandia: vexillum
Continens: Europa
Territoria finitima: no value, Groenlandia, Faeroae insulae, Svalbard
Locus: 65°0′0″N 19°0′0″W
Caput: Reykiavica
Nomen officiale: Islandi Vabariik, Lýðveldið Ísland, Ísland

Gubernium

Populus

Numerus: 357 050
Sermo publicus: Lingua Islandica
Zona horaria: UTC
Moneta: Icelandic króna

Commemoratio

Hymnus nationalis: Lofsöngur

Sigla

ISO IS, ISL, 352; IOC ISL
Dominium interretiale: .is
Praefixum telephonicum: +354
Siglum autoraedarum: IS

Islandia[1][2] (Islandice: Ísland, 'terra gelida', vel Lýðveldið Ísland, IPA [ˈliðvɛltɪð ˈislant], 'res publica terrae gelidae') seu Terra glacialis[3] sive Snelandia[2] est insula et civitas in Oceano Atlantico inter Groenlandiam, Norvegiam, Scotiam, Insulas Faroenses, et Hiberniam sita.

Varia nomina IslandiaeRecensere

Islandia variis nominibus nominatur.

HistoriaRecensere

Secundum Landnámabók ('Liber domicilii constituendi'), Islandia circa annum 874 incoli coepta est, cum Ingolfus Arnari filius Promontorium Igolfi apud nunctum Flokii Vilgerdae filii consecutus est et Reykiavicam condidit. Nunc patefactum est iam antea incolam fuisse nomine Náttfari, servum fugitivum, qui in occidentem profectus est, domino suo Norvegiam navigante. Usque ad vicensimum saeculum populus Islandicus altus est ab agricultura et piscatu.

Ioannes Ögmundsson aut Ioannes Ögmundi filius (1052-1121) primus episcopus fuit Holae, qui inter alia Islandica nomina dierum finxit. Ab Althing anno 1200 sanctus appellatus est.

Insula ab anno 1262 usque ad annum 1918 fuit Norvegiae regni pars, postea Danicae monarchiae. Vicensimo saeculo oeconomia Islandiae celeriter crevit, ut res prosperae auctae sint. Proximis decadibus civitas liberum commercium cum civitatibus Europae fovebat, rerum oeconomicarum varia genera sicut mercatura, argentariae et industria explicavit. Oeconomia Islandiae est libera, vectigalia parva sunt in comparatione cum aliis civitatibus OECD.?

Civitas salutem omnium incolarum appetit et educationem gratuitam providet.

Islandia est civitas socia Consociationis Europaeae liberi commercii et Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, quamquam exercitum non habet. Islandia ad Unionem Europaeam non pertinet, sed Spatio oeconomico Europaeo pars est huius communis mercati.

GeographiaRecensere

 
Octo Islandiae provinciae

RegionesRecensere

Situs landsvæði (regio) (Latine) Caput Incolae
(die 1 Ianuarii 2010)
Superficies (km²) Densitas
  Höfuðborgarsvæðið[5] Capitis regio Reykiavica 200.907 1.042 192,81
  Suðurnes (olim Reykjanes)[6] Austroccidentalis Keflavík [7] 21.359 818 26,11
  Vesturland[8] Occidentalis Borgarnes[9] 15.370 9.522 1,62
  Vestfirðir Gulfus occidentalis Ísafjörður 7.362 9.355 0,787
  Norðurland vestra[10] Boreoccidentalis Sauðárkrókur[11] 7.394 12.592 0,587
  Norðurland eystra[12] Boreorientalis Akureyri 28.900 22.695 1,274
  Austurland[13] Orientalis Egilsstaðir[14] 12.459 21.986 0,567
  Suðurland Australis Selfoss 23.879 24.690 0,967
  Íslandia Islandia Reykiavica 317.630 102.700 3,093

Noti IslandiciRecensere

Nexus interni

BibliographiaRecensere

FontesRecensere

  • Islenzkir annálar sive Annales Islandici ab anno Christi 803 ad annum 1430. Hafniae 1847 (in interrete)

NotaeRecensere

  1. Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 706
  2. 2.0 2.1 "ISLANDIA Germ. Island, Gall. Islande, Ins. maris Sept. amplissima, nomen habet a glacie, quae illi ad Bor. perpetuo adhaeret, nam ibi iam incipit mare Congelatum: dicitur etiam Snelandia, a nive, et Gardartsholm, a Gardarto eius inventore; quibusdam videtur esse Thule veteribus cognita, sed his Saxo Grammaticus, Crantzius, Milius Iovius, et Peucerus refragantur" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. Olaus Magnus (p. 40 apud Google Books)
  4. 4.0 4.1 ORBIS Latinus Pagina 250
  5. E circulo et quinque municipiis liberis constituta.
  6. e circulo et duobus municipiis liberis constituta.
  7. Urbs 8 169 incolarum anno 2009. Situs interretialis
  8. E quattuor circulis et municipio libero constituta.
  9. oppidum 1 763 incolarum anno 2009. Situs interretialis
  10. E tribus circulis et municipio libero constituta.
  11. Oppidum 2 572 incolarum anno 2009. Situs interretialis
  12. E tribus circulis et quattuor municipiis constituta.
  13. E tribus circulis et duobus municipiis constituta.
  14. Oppidum 3 695 incolarum anno 2009. Situs interretialis

Nexus externiRecensere

Islandia : politica